« 1 sacramentale » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 257a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRAMENTALE1
1. SACRAMENTALE, ipsum Sacramentum, jusjurandum. Capitulare 2. ann. 802. sub finem :
Sacramentale promissionis factæ Imperatori. Sacramentale qualiter promitto ego, quod ab isto die inantea fidelis sum Domino Karolo, etc.Charta ann. 1126. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 432 :
Regnante Ludovico Rege fuit factum Sacramentale hoc cum quo juraverunt Castellani Carcassonæ Bernardo Atoni Vicecomiti, etc.Adde col. 498. 514. et 515. Prima Curia generalis Catalaniæ sub Jacobo Rege Aragon. ann. 1291. MS. :
Item quod omne Sacramentale sit absolutum, nisi esset factum cum voluntate dominorum ipsorum hominum, et cum auctoritate nostrorum antecessorum.Statuta Massil. lib. 1. cap. 1. § 13 :
Item, quod dictus Vicarius, omnia et singula in Sacramentali suo contenta bona fide, et sine dolo, et malo ingenio remoto attendet, et complebit, et observabit.Occurrit rursum cap. 2. et 7. ejusd. lib. in Statutis Montispess. ann. 1204. ex Cod. Colbert. 4936. et in Statutis Vercell. lib. 1. fol. 13.