« »
 
SACRAMENTALE 1, SACRAMENTALE 2, SACRAMENTALE 3, SACRAMENTALE 4.
[]« 1 sacramentale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 257a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRAMENTALE1
1. SACRAMENTALE, ipsum Sacramentum, jusjurandum. Capitulare 2. ann. 802. sub finem :
Sacramentale promissionis factæ Imperatori. Sacramentale qualiter promitto ego, quod ab isto die inantea fidelis sum Domino Karolo, etc.
Charta ann. 1126. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 432 :
Regnante Ludovico Rege fuit factum Sacramentale hoc cum quo juraverunt Castellani Carcassonæ Bernardo Atoni Vicecomiti, etc.
Adde col. 498. 514. et 515. Prima Curia generalis Catalaniæ sub Jacobo Rege Aragon. ann. 1291. MS. :
Item quod omne Sacramentale sit absolutum, nisi esset factum cum voluntate dominorum ipsorum hominum, et cum auctoritate nostrorum antecessorum.
Statuta Massil. lib. 1. cap. 1. § 13 :
Item, quod dictus Vicarius, [] omnia et singula in Sacramentali suo contenta bona fide, et sine dolo, et malo ingenio remoto attendet, et complebit, et observabit.
Occurrit rursum cap. 2. et 7. ejusd. lib. in Statutis Montispess. ann. 1204. ex Cod. Colbert. 4936. et in Statutis Vercell. lib. 1. fol. 13.
[]« 2 sacramentale » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 257b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRAMENTALE2
2. SACRAMENTALE, Tractatus de Sacramentis. Laur. Byzynius in Diario belli Hussit. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 178 :
Et Guilhelmus de Monte Laudinio in suo Sacramentali, etc.
P. Carpentier, 1766.
Annal. Victor. MSS. ad ann. 1337 :
Guillelmus de Monte Lauduno, abbas monasterii novi Pictavensis, doctor elegantissimus decretorum, qui super Clementinas lecturam perutilem edidit et Sacramentale composuit.
[]« 3 sacramentale » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 257b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRAMENTALE3
3. SACRAMENTALE, Instrumentum præstiti sacramenti. Vide Sacramentales literæ in Sacramentalis, et Sacramenta solvere in Sacramentum 1.
[]« 4 sacramentale » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 257b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRAMENTALE4
4. SACRAMENTALE, Congregatio eorum, qui ad aliquod officium præstandum, ad quod sacramento adstricti sunt, convocantur. Constit. MSS. Ferdin. reg. Aragon. ann. 1413 :
Et ne propter perversorum audaciam Sacramentale insulse, inconsulte vel improvide convocetur, providemus quod si per quempiam sonum emitti contigerit in casu, quo juxta capitula Sacramentale permissum est, capitanei, cum primum potuerint, omni calliditate cessante, juramentum a sono (sonum) emittente exhigant, quo medio solus et sine instructione causam, cur sonum emiserit, specificet ipsis capitaneis... Ceterum cum jam per capitulum, ordinationes ipsius Sacramentalis provisum fuerit, quod domini sua jura possint exhigere ab hominibus, ut est justum, et quod propter hoc sonus emitti ad Sacramentale non possit, et homines sacramentales hoc sic stricte intelligant, quod certa alia jurisdictio illorum, qui non habent in suis territoriis, attenuatur, etc.
Vide infra Storcoll.