« »
 
[]« Sacrificati » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 261b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRIFICATI
SACRIFICATI, dicti olim Christiani, qui suppliciorum, vitæ, vel etiam et bonorum amissionis metu idolis sacrificabant licet revera Christianam ex animo fidem profiterentur. Hos pluribus exagitat S. Cyprianus Epist. 52. et lib. de Lapsis, et a cæterorum communione non modo arcendos contendit, sed et in graviori longe versari culpa, quam Libellaticos, de quibus suo loco. Hos etiam Thurificatos vocat eadem Epist 52. Concilium Arelatense II. sub Siricio PP. cap. 11 :
Si qui vero dolore victi et pondere persecutionis negare et Sacrificare compulsi sunt, etc.
Libellus precum Marcellini et Faustini pag. 31 :
Sed paululum territus tantus Episcoporum numerus catervatim dederunt manus impietati, et ad majorem jam vesaniam inclinavit impietas tam facili strage multitudinis. Non hoc minus sacrilegium est, non hoc minor impietas, quam si sub persecutore gentili idolo Sacrificatum esset ; quoniam et hæresi perterritum subscribere, dæmoniis sacrificare est.