« 1 sacrificium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 261b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRIFICIUM1
1. SACRIFICIUM, Hostia consecrata, divina Eucharistia. Sacrificata hostia, Anonymo de Reb. Altahens. Monast. ex Schedis
Mabill. Regest. 1 :
QuiCumeanus Abbas de Mensura Pœnitentiarum cap. 14 :(Leonardus)ob furtum hostiarum in sacristia, non tamen Sacrificatorum, etc.
Mulieres possunt sub nigro velamine accipere Sacrificium.Pœnitentialis S. Columbani :
Quicumque Sacrificium perdiderit, et nescit ubi sit, anno pœniteat. Qui negligentiam fecerit erga Sacrificium, ita ut ad nihilum devenerit, dimidio anno pœniteat.Occurrit ibi pluries. Capitula Theodori Archiep. Cantuar. cap. 5 :
Sacrificium non esse accipiendum de manu Sacerdotis, qui orationem vel lectiones secundum ritum implere non potest.Adde cap. 50. 59. Canones S. Patricii cap. 13. Capitulare Aytonis Episcopi cap. 74. Capitul. Caroli M. lib. 1. cap. 71. 67. Ordericum Vitalem lib. 6. pag. 616. Pirminii Libellum apud Mabill. tom. 4. Analect. pag. 598. etc. Tabular. S. Cyrici Nivern. Ch. 45 :
Quendam alodum meum Deo et S. Cyrico ad emendum illius loci Sacrificium, qui est in pago, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacrificium, Missæ offertorium, in Missali Mozarabico apud Mabill. Liturg. Gall. pag. 11.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacrificium Psallendi, Officium divinum. Capitul. lib. 7. cap. 228 : Sancitum est ut si quis presbyter vel diaconus aut quilibet clericus ecclesiæ deputatus, si intra civitatem fuerit, aut in quolibet loco in quo ecclesia est, et ad quotidianum psallendi Sacrificium matutinis vel vespertinis horis ad ecclesiam non convenerit, deponatur a clero.
Sacrificium Siccum, mixtum. Missa vetus ex Codice Ratoldi Abbatis Corbeiensis :
Episcopus communicet Presbyteros et Diaconos cum osculo pacis, sicco tamen Sacrificio, et Subdiaconi mixto Sacrificio : et Diaconi et Presbyteri summatim gustent cum calice, tenente Subdiacono, de ipso sanguine.Ubi communicare sicco Sacrificio, est corpore Christi separatim a sanguine porrecto : mixto vero sacrificio corpore Christi sanguini ejus intincto. Vide Missa sicca.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacrificium Vespertinum, Missa, quæ in Quadragesimæ feriis ad vesperam differebatur. Vide Mabill. Liturg.
Gall. pag. 54. et 126.P. , 1766.
Sacrificiorum Liber. Invent. MS. thes. Sedis Apostol. ann. 1295 : Item alius liber D. Innocentii, qui vocatur Liber Sacrificiorum, in quo est expositio omnium Ordinum, et de eorum quæ sunt in Missa.