« »
 
[]« 2 sacrificium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 261c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRIFICIUM2
2. SACRIFICIUM, Quævis oblatio fidelium. Charta Edmundi Regis Angl. pro Monasterio Glastonensi tom. 2. Monastici Angl. pag. 838 :
Quinque mansas Athelwodo Ministro meo in æternam hæreditatem concedo, ea tamen ratione, ut omni anno in solemnitate S. Martini ad Ecclesiam Beatæ Dei Genitricis..... 5. congios celiæ, et 1. ydromeli, et 30. panes cum pertinentibus pulmentariis, et 5. congios frumenti reddat : insuper omne Sacrificium, quod nos dicimus Minus Ecclesiasticum, et opus Ecclesiasticum et Minus rogificum ab omni familia illius terræ reddatur.
Ubi legendum utrobique munus, docet Chronicon Montis Sereni ann. 1214 :
Quo rumore (miraculi) diffamato, provinciarum omnium circumjacentium populis ad civitatem confluentibus, tanta fuit offerentium multitudo, ut infra paucos menses quibus illa duravit insania, præter oblationes ceræ, super 150. marcas sit Sacrificium computatum.
An 1219 :
Marcam etiam unam, quam ex veteri consuetudine Camerario in dedicatione Ecclesiæ de Sacrificio ipsius diei Tidericus dare tenebatur, usque ad tempus quo ipse a parochia recessit, quod fuit circa festum Michaelis, non dedit, ad cujus redditionem a Præposito arctabatur.
Denique ann. 1223 :
Tantus illuc fidelium concursus factus est, ut 800. marcæ de Sacrificio primi anni computarentur.
Infra :
Et in concurrentium quidem numerositate consilii sui effectu fraudatus non est : utrum autem ei offerentium, ipse viderit. [] Constat enim 240. talenta ceræ hoc anno de consueto Sacrificii pondere defuisse.
Vetus Notit. apud Schannat. in Histor. Wormat. tom. 1. pag. 115 :
Hæc sunt nomina villarum, quæ tenentur singulis annis.... duo Sacrificia ad quodlibet altare ponere. Est autem Sacrificium tale : Caseus, panis in valore unius hall. et 2. hall.