![[]](img/image.png)
SACRILEGIUM, Mulcta quæ a sacrilegis Episcopo exsolvebatur. Charta ann. 1062. apud Lobinell.
tom. 2. Hist. Britan. pag. 257 :
Concedimus etiam Sacrilegium quod ad nos pertinet quarumdam ecclesiarum, videlicet ecclesiæ S. Salvatoris de Moia.... tali modo ut quod sui inter se homines perpetraverint sit abbati et ecclesiæ suæ ; quod vero iidem homines cum aliis fecerint, medietas hujus Sacrilegii eidem erit abbati, cætera sint in dominio nostro.Charta ann. 1073. ibid. pag. 258 :
Excepta parte et Sacrilegiis presbyterorum.Charta ann. 1108. ibid. pag. 267 :
Et sic sit ecclesia illa soluta et quieta ab omnibus reliquis consuetudinibus, et etiam a Sacrilegio, salvo jure canonico.Rursum in alia ibid. pag. 347 :
In emendationibus illis quæ ex adulteriis et Sacrilegiis atque hujusmodi Episcopo proveniunt, monachi medietatem habebunt.Hanc vero mulctam, quæ
a Justiniano in quinque libras auri optimiconstituta fuerat, reductam
a Carolo pio Principe in triginta libras examinati argenti, id est sexcentorum solidorum argenti purissimi, discimus ex Confirmat. ejusd. legis in Concil. Tricassino ann. 878. tom. 2. Capitul. col. 277. et 278.