« 4 sagitta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 267c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAGITTA4
4. SAGITTA, in vestibus dicitur pars ea quæ contrahitur in sinus, quod sagittæ speciem
effingant. Rugosi sinus, in leg. 12. Cod. Theod. de Scænicis (15, 7.) Udalricus
lib. 2. Consuet. Clun. cap. 11 :
Sedens ad lectionem... anteriora frocci sui semper in gremium ita attrahit, ut pedes possint bene videri. Girones quoque, vel quos quidam Sagittas vocant, colligit utrinque, ut non sparsim jaceant in terra.Guidonis Discipl. Farf. lib. 2. cap. 4 :
Similiter autem subtus circa pedes tunica debet esse rotunda qualitate mensurata, Sagittas vero vel gerones tantum habeat, ut iter gradientes vel superfluitate, vel parcitate non impediat.Vide Sagiota. Grimm. Antiq. Juris German. pag. 158.