« Sagittamen » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 267c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAGITTAMEN
SAGITTAMEN, Sagittarum materia vel multitudo. Knyghton. ann. 1389 :
Et ei etiam pro Sagittamine quod ibidem in debellando consumpserat, 20. millia scutorum auri exsolveret.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sagittamen, Sagitta. Breviar. Hist. Pisanæ ad ann. 1264. apud Murator. tom. 6. col. 195 :
Quadrellos, Sagittamina, et virgas Sardorum in civitatem Lucanam projici fecimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sagittamentum, Eadem notione. Charta vetus Hist. Bonon. apud Carolum de Aquino in Lex. milit. :
Precamur quatenus dictum castrum muniatis victualibus, balistis, Sagittamentis, pavensibus, lumeriis et pannellis.Contin. Chron. Andr. Danduli apud Murator. tom. 12. col. 448 :
Tamen nocte, invitis hostibus, imo per medium illorum, auxilio optimorum virorum, et Sagittamentis copiose recepto, etc.Annal. Estens. apud eumd. tom. 18. col. 1017 :
Eo tempore impetraverat Capitaneus Rodigii, quod de Venetiis sibi mitterentur munitiones farinæ ac bombardarum et Sagittamentorum, et nonnullarum aliarum rerum, quas noverat necessarias in Rodigio.