« »
 
[]« 1 sagum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 272b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAGUM1
1. SAGUM, vel Sagus, Militare indumentum quod armis superinduebatur, Gallis proprium, ut testantur Varro, Diodorus Siculus, et alii. Ejus forma quadrata erat seu quadrilatera : unde quadrati sagi dicuntur Afranio. Isidorus lib. 19. Orig. cap. 24 :
Sagum, Gallicum [] nomen est : dictum autem Sagum quadrum, eo quod apud eos primum quadratum, vel quadruplex erat.
Nectebatur illud fibula circa humerum. Varro apud Nonium :
Cum neque aptam mollis humeris fibulam Sagus ferret.
Plutarchus :
Αὐτὸς σάγον ἐϰπεπορπημένος μέλανα.
Diodorus Siculus :
Ἐπιπορποῦνται δὲ σάγους ῥαϐδωτοὺς, ἐν μὲν τοῖς χειμῶσι δασεῖς, ϰατά δὲ τὸ θέρος, ψιλούς.
Erant igitur hiberna saga, ut Auctor est Diodorus, densiora, ex lana scilicet crassa et villosa, uti describuntur a Strabone lib. 3. et 4. Sagum vero æstivum fuit levius cujusmodi describitur a Statio lib. 7. Thebaïd. :
Et rubet imbellis Tyrio subtegmine thorax.
Ubi Lactantius :
Tyrio subtegmine, id est, sub veste purpurea videbatur splendor loricæ.
In Concilio Liptinensi et Capitulari 1. Carlomanni cap. 7 :
Presbyteri et Diaconi Sagis Laicorum more
uti vetantur, ut et in Epist. 105. Bonifacii Archiepisc. Moguntini :
Interdiximus servis Dei, ne pompato habitu, vel Sagis, vel armis utantur.
Chronicon Fontanellense cap. 10 :
Erat autem de secularibus Clericis, gladioque quem Semispathium vocant, semper accinctus, Sagaque pro cappa utebatur, etc.
Sed legendum sago. Ejusmodi saga militaria intellexit Alcuinus lib. de Offic. Divin. :
Sicut solent habere milites tunicas lineas sic aptas membris, ut expediti sint dirigendo jaculo, tenendo clypeum, librando gladium.
Et Adalbero Laudunensis Episcopus in Carm. ad Robertum Reg. Franc. :
Et vestis crurum tenus est, curtata talaris,
Finditur anterius, nec parcit posteriori,
Ilia baldringo cingit strictissima picto.
Vide Dissertat 1. ad Joinvillam, Martinium, Pitiscum in Lexicis, et Henr. Dodwell. de Parma equestri edit. Oxon. ann. 1713.
Saga Fresonica, Quæ brevissima fuisse innuit Monachus Sangall. lib. 1. cap. 36. lib. 3. cap. 41.
Pallia Fresonica
, eodem lib. cap. 14. Bonifacius Moguntinus Archiep. Epist. 42 :
Quare non transmisisti vestimenta, quæ debuisti mittere de Fresarum provincia ?
MS :
Mantel ot cher que teissirent Frison.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sagum Scutulatum. Vide Scutulata et Martiniii Lexicon in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sagum, Vestis seu penula viatoria, qua pro itineris necessitate maxime muniebantur Hippocomi seu ii qui equorum cursus publici curam gerebant. Vide Cod. Theod. tit. 5. de Cursu publico leg. 37. 48. 50. et ibi Gothofredum.
Sagarius, Negotiator, Sagorum venditor veteri interpreti Juvenalis Sat. 6. v. 589. Saganarius ibi legitur Maio in Glossar. novo : Saga vendenti, Saganario mercatori.
Sagum. Annales Francorum Fuldenses ann. 888 :
Ob id ergo et a Rege est clementer susceptus, nihilque ei antequæsti regni abstrahitur. Excipiuntur curtes, navum et Sagum.
Vide Pertz. ad hunc locum Script. tom. 1. pag. 406.