« »
 
[]« Saisimentum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 275a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAISIMENTUM
SAISIMENTUM, Præstationis species, vel potius Facultas et jus res alicujus saisiendi seu ad manum suam ponendi, vel res obsignatas custodiendi. Tabularium Majoris-Monasterii Ch. 174 :
Hilgodus cogn. Cunearius, acceptis 15. solidis, dimisit quamdam consuetudinem, id est, Saisimentum, quod ipse injuste immiserat in terra D. Fulberti Monachi, etc.
Vide in Saisire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sasimentum, Eadem notione, in Charta Ludovici VI. Reg. Franc. ann. 1115. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 633 :
Non ire in nostram caballationem, neque in hostem, non herbergamentum, non Sasimentum, immo nihil ex toto quod ad nostram pertinet vicariam sive justitiam.
Statuta Vercell. lib. 2. fol. 37. v° :
Et prædicta locum habeant et debeant observari tam contra debitores quam etiam contra alios quoscumque quibus daretur bannum occasione rei posite apud ipsos auctoritate judicis conducende vel livrande alicui persone sive in deposito sive Sasimento.