« »
 
[]« 1 sala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 277b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALA1
1. SALA, Domus, ædes quævis, ampla tamen et instructa, palatium, castrum, curtis præcipua. Glossarium Theotiscum Lipsii : Salethu, Tabernacula. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 176. voce Sal, Domus. Lex Alaman. tit. 81 :
Domum ejus incendat, seu Salam.
Lex Longob. lib. 1. tit. 11. § 7. Roth. 136. :
De sala propria exire.
Edictum Rotharis Regis Longob. tit. 48. 133. :
Si quis bovolcum de Sala occiderit, componat sol. 20.
Charta ann. 783. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 16 :
Quod mihi ex paterno jure legitime provenit, hoc est casatas xi. cum Sala et curtile meo.
Occurrit ibid. col. 22. in Charta ann. 721. et col. 259. in alia ann. 902. Alia ann. 716. apud Brunett. Codic. Etrur. tom. 1. pag. 453 :
Pretium accepit.... pro solidis nobus nomero centum de Sala juri sui pede plana muru tercidata scandala cooperta una cum mediætate de terra et de prato, ubi ipsa Sala edificata est, etc.
Synodus Ravennensis ann. 877. cap. 17 :
Cortes, massas, et Salas, etc.
Charta ann. 861. apud Baluzium in Appendice ad Capitul. n. 89 :
Ipsas Salas, seu ejus palatiolum, quod vocatur Merlac, etc.
Charta Ottonis Imp. apud Ughellum tom. 7. Italiæ sacræ pag. 1294 :
Hæc supradicta petia de terra cum casa, quod est Sala, etc.
Alia ann. 908. in Hist. Pergamensi :
Concessit eis [] præfatum claustrum, cum Sala, et aliis ædificiis inibi constitutis, cum curte et horto, etc.
Charta ann. 955. apud Ughellum in Episcopis Veronensibus :
Nec non et alio castro meo cum casa solariata, cum Sala, et caminata, atque lobia, etc.
Alia apud Puccinellum in Vita S. Simpliciani :
Una cum castro, et turre, et solariis, et Salis, et cassina, cum arcis earum seu curte, etc.
Charta ann. 1246. apud Columbum lib. 3. de Episc. Sistaricensib. num. 20 :
Totum viridarium sive hortum sanctæ Sistaricensis Ecclesiæ, quod est situm inter Salam claustri, et muros civitatis.
Enumeratio jurium Comit. Biterr. in civit. Albiensi ann. 1252 :
Item habuit et tenuit pacifice in eadem civitate quamdam Salam, quam modo tenent Arnaldus Garsie, etc.
Richardus de S. Germano in Chron. ann. 1214. de Saphadino :
Primo die recipit ipsos in prima Sala de Cayro, ubi semper est status ejus.
Leo Ost. lib. 2. cap. 81 :
Curtem in Sala ad ipsi Porcari.
Ermenricus in Vita S. Soli cap. 4 :
Quod licet exiguum ac vile visui haberetur, (loci situs) proprio tamen stratis palatiis hoc delectabiliter potitus est. In pago namque, Suala, vel domo ipse locus situs est.
Ubi forte pro suala legendum sala, ut idem fuerit cum domo, tametsi hæc minus cohærent. Ericus Upsaliensis lib. 5. Hist. Suecicæ :
Sequenti ætate fecerunt Duces Ludosiæ Salam pulcherrimam, et magnitudinis admirandæ, cum cellariis et cæteris principalibus habitaculis pro gloriosa curia tenenda.
Adde Ughellum tom. 4. in Appendice pag. 7. Scribit Freherus in Notis ad Petrum de Andlo, lib. 1. cap. 12. Palatium Ingelnheimense, etiamnum ab incolis Saalam appellari : sed et hodie in inferiore Navarra, seu Vasconia, Salas vocant, nobilium domos. De vocis etymo vide Goropium Bekan. lib. 2. Francicor. pag. 46. 47. Ita etiam nostri Sale, pro domo vel palatio, usurparunt. Le Roman d'Auberi MS. :
A Arras vont tout le chemin plenier,
En la grant Sale sont alé herbergier.
Alibi :
Qui en la Sale Baudouin la garnie
Avoit de Frise envoié une espie.
Idem :
La dedens ot sa Sale et son donjon.
Joan. de Condato MS. :
En mesons, en Sales, et en cours
Des grans Seigneurs vers cui je voie.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1408. in Reg. 162. Chartoph. reg. ch. 360 :
Les religieux, abbé et couvent de Chaalis ont fortiffié une Sale ou grosse maison, située et assise ou pourpris et closture de laditte abbaye.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sala Propria, Domus vel familia, in Leg. Rotharis Reg. 136. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 24 :
De illis vero pastoribus dominicis, qui ad liberos homines servierunt et de Sala propria exeunt, etc.
P. Carpentier, 1766.
Sala Dominica. Charta ann. 1040. ex Tabul. S. Vict. Massil. :
Ego Raimbaldus G. D. sedis Arelatensis præsulatus honore sublimatus.... statui donandum et perpetim habendum, videlicet duas partes de castro Auriol, cum Sala dominica, etc.
Id est, cum domo dominica.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sala, Curia, senatus, quomodo Galli dicimus la Cour de Parlement : unde Sala Curingiana sæpius nuncupatur nobilium curia quæ Curingiæ sedebat. Vide [] Statuta Lossensia part. 3. Hist. ejusdem Comitat. pag. 118. et seqq.
P. Carpentier, 1766.
Salle, eodem significatu, in Lit. remiss. ann. 1383. ex Reg. 124. Chartoph. reg. ch. 143 :
Et en ademplissant ledit jugiet, fu ladite vérité criée souffisamment en l'église de Herlies,..... présens hommes de fiefs de ladite Salle.
Sala Publica, Domus judiciis expediendis destinata. Charta Longobardica ex Tabulario Lucensis Ecclesiæ, apud Ughellum tom. 7. pag. 1295 :
Dum in Dei nomine intus casa, quæ est Sala de palatio de civitate Lucense, in judicio resedisset D. Gotifredus Dux ad causas audiendas ac deliberandas, etc.
Alia Notitia judicati in Tabulario Casauriensi 1. part. :
Dum residissemus nos Odelericus Missus Berengarii et Ildeberti Comitum in placito, in Marsa, Sala publica Domini Regis, pro singulorum causis audiendis vel deliberandis.
Charta ann. 1163. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 595 :
Istud sacramentum fuit factum in majora Sala palatii Carcassensis.
Statuta criminal. Saonæ fol. 124 :
Sedentes pro tribunali in et super una cathedra in camera posita in capite Salæ superioris palatii causarum Communis Saonæ.
Adde Bullarium Casinense tom. 2. pag. 54. Testatur Florentius Haræus lib. 1. de Castellanis Insulensibus pag. 66. ita appellari ædificium, quod in burgo ejusdem urbis veteri etiamnum visitur, ubi judicia sua exercebat Vicecomes, aut ejus Baillivus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hinc Sala pro Judicium in aula seu curia, apud Schilterum in Glossar. Teuton. ex Traditionibus Fuldensibus.
Sunt præterea qui putant ab ejusmodi Sala, seu aula Regia, Salicæ terræ, aut Legis, appellationem manasse, ita ut terra Salica illa sit, quæ judiciis et legibus in Sala publica redditis et observatis obnoxia sit, quam sententiam pluribus discussimus in Dissert. 17. ad Joinvillam. Vide in Lex.
Nunc vero a prisca et generali significatione deflexit vox, et pro parte tantum domus, puta quam cœnaculum vocamus, usurpatur. Glossar. Græc. Lat. MS. Reg. : Τρίϰλινος, Sala, triclinium, cœnaculum. Bullar. Casin. tom. 2. pag. 54 :
Actum.... in castro Gunzaga, in caminata majore Sala Adelberti Comitis.
Appendix ad Antiq. Hortæ Illustr. Fontanini pag. 455 :
Actum fuit hoc Orti in Sala Episcopatus dictæ civitatis sub anno Dom. 1391.
Sala lapidea
, in Charta ann. 1163. inter Probat. tom. 2. novæ Histor. Occit. col. 597. et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sala, pro Capella, usurpari videtur in Chron. Casaur. apud Acher. tom. 5. Spicil. pag. 365 :
Accepit ab eo ad proprium jus Augusti in ipsa Romana urbe solarium habitationis suæ, cum area et curte, Sala seu capella S. Blasii, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sala, f. contracte scriptum pro Salicia ; certe ea notione accipienda videtur in Charta Guillelmi et Fulconis Vicecomit. Massil. an. circ. 1000. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 356 :
Et ipse alodis habet terminos in fluvio quem dicunt Welena, et pergit per ipsum rametalem, qui est ultra ipsam Salam, et pervenit ad ipsum iliam, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Salla, ut Sala, in Statutis Cadubrii lib. 1. cap. 42.