![[]](img/image.png)
SALIBA, Leoni Imper. cap. 7. idem est ac Martiobarbulus :
Ad conjicienda, inquit, eminus jacula et matzarbulum, quod nunc dicitur Saliba, etc.Histor. Belli Sacri apud Mabill. Musei Ital. tom. 1. pag. 140 :
Arma vero illorum ex omnibus generibus erant, scilicet lanceis, ensibus, loricis, clypeis, galeis, arcubus, gisarmis, Salibis etiam et accettis.Vide Martiobarbuli, et Gloss. med. Græcit. in Σαλίϐα.