« Saltans » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 287b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALTANS
SALTANS, Saltarium, Retis vel decipulæ venatoriæ species. Charta Edw. III. Regis
Angliæ pro Ecclesia Coventrensi in Monast. Angl. tom. 3. pag. 236 :
Ita quod Episcopus, et successores sui Episcopi loci prædicti boscos illos includere, et parcos inde pro voluntate sua facere, et eos sic factos et inclusos tenere possint sibi et successoribus suis Episcopis ejusdem loci in perpetuum, dum tamen Saltantia non faciant in eisdem.Infra :
Dum tamen Saltaria non faciant in eisdem.Ibidem :
Ita quod..... liberam chaciam habeant, sicut et in boscis illis, extra parcos, quos ibidem fieri contigerit, Retia non tendant, seu tendi faciant ad aliquas feras capiendas.Vide mox Saltatorium.