« »
 
[]« Saltatoria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 287c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALTATORIA
SALTATORIA, seu Sautoirs nostri vocabant stapedes, seu staphas, quibus equus inscenditur, uti in Dissert. 1. extrema ad Joinvillam docuimus. Satoir, apud Hemricurtium de Bellis Leodiensib. cap. 41. Σωρηρίαι, Græcis recentioribus voce a Gallis hausta. Suidas :
Σέλλαι, σελλάρια, σωτηρίαι, ἔδραι.
Alibi :
Σέλλαι, σελλάρια, σωτηρίαι.
Constantinus Porph. in Tacticis :
Σϰεπάσθωσαν ϰαὶ αἱ ϰοιλίαι αὐτῶν διὰ μαϰρῶν ἀποϰρεμάσμάτων ἀπὸ τῶν ἀφέλτρων τῆς σωτηρίας.
Mox, rursum :
Κρεμάσθω ϰαὶ τὸ τοιοῦτον τζιϰούριον μετὰ θηϰαρίου δερματίνου εἰς τὴν σωτηρίαν.
Ubi sane hæc vox non tam stapedes quam ipsam sellam, quam eques insilit, videtur significare. Hinc figura hocce nomine donata in armorum insignibus, tametsi Spelmanno aliter videatur, qui []
Saltatorium esse ait, machinam qua in saltibus prædabantur feræ, unde
, inquit, et nomen. Sed peritiores hac de re statuant. Vide infra Samna.
P. Carpentier, 1766.
Comput. Steph. de la Fontaine argent. reg. ann. 1352 :
Pour livres de soye de plusieurs couleurs, pour faire les tissus et aiguillettes ausdits harnois, faire Sautouers et conyeres, etc.