« »
 
[]« Saltatrices nocturnæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 288a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALTATRICES
SALTATRICES Nocturnæ. Vita S. Johannis Valent. Episc. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1701 :
Si de surdis, de cæcis, de sciaticis,.... sterilibus quoque et impotentibus, arrepticiis, et nocturnis Saltatricibus, ceterisque hujusmodi incommoditatibus enumerare præsumpsero, in quibus vir Dei Johannes ope pari subvenit.
Sortilegii species esse videtur non multum absimile ab eo de quo in voce Diana. Vide Saltus 5.
P. Carpentier, 1766.
Melius fortassis intelligas Morbum, qui vulgo dicitur Cauchemar, Græce ἐφιάλτης : nam qui eo laborant sibi stomachum premi, ac si aliquis in eos subsultaret, opinantur. Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Sailleur, saltator. Saillaresse, saltatrix.