« Salutaticum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 294c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALUTATICUM
SALUTATICUM, Idem quod Salus, vel jus exigendi ejusmodi salutes, sive
xenia : perperam enim Goldastus vectigal pro sale interpretatur. Hugo
Flaviniacensis ann. 755 :
Ut nullis hominum Flaviniacensis Ecclesia in omni regno suo teloneum daret,... nec de rotatico, barganatico, pulveratico, mutatico, Salutatico, laudatico, etc.Charta Dagoberti Regis apud Doubletum pag. 656 :
Laudaticos, saumaticos, Salutaticos, etc.Alia Pipini Regis apud Chiffletium in Tornutio, pag. 193 :
Aut portaticum aut Salutaticum, aut cespitaticum, etc.Occurrit crebro in Chartis Caroli M. et aliorum apud Hedam pag. 218. 1. edit. post. Aimoinum Brolii pag. 264. 265. apud Sanjulianum in Tornutio pag. 510. Beslium in Episcopis Pictavensibus pag. 28. Duchesnium in Hist. Vergiacensi pag. 9. Hubertum in Hist. S. Aniani pag. 75. etc. Huc videtur spectare Formula Manumissionis servi apud Rollandinum in Notaria cap. 7. rubr. 4 :
Et ab omni conditione, gravamine operis, et operarum impositione, tam obsequialium, quæ consistunt in faciendo, ut in assurgendo, Salutando, et similium ; quam eorum quæ consistunt in non faciendo, utputa de non vocando in jus manumissorem venia non petita, etc.Perperam vero Saltuaticum legit Lindenbrogius in formula solemni 12. et apud Aimoinum lib. 5. cap. 1. Marculfus lib. 2. form. 44 :
Quomodo Episcopus in Nativitate Domini ad Regem, Reginam, vel ad Episcopum visitationis dirigit scriptum. Dum generaliter Dominicæ Nativitatis exultamus adventum, censum debitæ subjectionis desolvere perurgemus : atque ideo Salutationum munia cum Eulogiis peculiaris patroni vestri sancti illius..... Clementiæ vestræ direximus, etc.Adde form. 45. 46. Vide Glossar. med. Græcit. voce Ἀσπαστιϰόν, col. 143.