« »
 
[]« 1 salva » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 289a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALVA1
1. SALVA, Salvare, voces Fori Hispanici : Salva, idem quod Anglis Jurata, Inquisitio, vel potius probatio per testes de re aliqua, qua quis Salvam sibi esse conatur : Salvantes vero sunt testes ipsi qui pro reo deponunt. Fori Oscæ ann. 1247. tit. de Proditionibus :
Hæ sunt tres proditiones scite, de quibus per pacem non potest aliquis se Salvare, sed per consimilem : scilicet qui occiderit dominum suum, etc.
Alibi :
Mulier habens maritum, si quis accusaverit eam, tenetur se Salvare viro suo, et non toti consilio, si eam accusaverit. Et si forte non fuerit parata, ut se Salvet de dicto crimine contra eum.
Martinus Didacus Daux Justitia Aragon. in Observant. lib. 1. pag. 22. v :
Unus solus Miles non potest Salvare pro infantione, sed duo Milites.
Passim alibi. Eximinus Salanova Justitia Aragonum in Narratione rerum a Jacobo II. Rege Aragonum gestarum :
Non tenentur Milites, aut eorum filii aut nepotes facere Salvam. Item nullus potest Salvare pro infancione, nisi duo Milites.
Alibi ubi de privilegiis infancionum :
Item pro carta Salvæ communis non solvuntur Curiæ Regis nisi 30. solidi juxta Forum. Quam Salvam debent hodie facere secundum Forum novum editum in Cæsar-Augusta.
Michael del Molino in Repertorio in v. Infancio :
Magna est differentia inter Salvam infancioniæ, et probationem infancioniæ, tam in modo agendi, quam in modo pronuntiandi,.... quando aliquis est in possessione infancioniæ, et fatigatur in eadem, et vult se Salvare, tunc supplicat Do. Regi, quod cum ipse velit Salvam suæ infancioniæ facere, quod committat dictam causam alicui, coram quo possit suam Salvam facere ; et tunc D. Rex committit dictam causam Justitiæ Aragonum, et recipit dictam Salvam juxta Forum. Quæ quidem literæ præsentantur per Salvantem personaliter dicto Justitiæ Aragonum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Salvations non multum absimili notione Practicis nostris usitata, cum [] scilicet refutatorum testium fides iterum asseritur et defenditur. Eo significatu occurrit in Consuet. municipalibus Hannon. cap. 67. Montensi cap. 15. 16. Burbon. art. 40. 46. Arvern. cap. 8. art. 3. Pictav. art. 191. Bituric. tit. 20. art. 7. etc. Vide Salvationes.