« »
 
[]« 2 salva » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 289b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALVA2
2. SALVA, ut infra Salvamentum, Prædium quod Salvatur, protegitur : interdum villa, pagus. Charta ann. 1153. ex Bullar. Fontanell. fol. 36 :
In Casneio totum feodum Restoldi...... tam in terris quam in Salva cum hospitibus.
Charta Thossiac. ann. 1404 :
Debet ii. den. pro adaquagio Salvæ suæ sitæ versus Champenel.
P. Carpentier, 1766.
Nihil in locis hic allatis, quod ad hanc interpretationem pertineat, video : in primo enim ex Bullar. Fontanel. Silva, pro Salva, legendum opinor ; in altero vero Salva, Locus est ubi pisces salvantur, seu servantur, idem proinde quod Salvarium et Serva 2. Vide in his vocibus.