« »
 
[]« 1 salvatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 291c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALVATIO1
1. SALVATIO, Salus, vita æterna ; Salut, eadem notione, usurpamus. Concil. Ovetense inter Hispan. tom. 3. pag. 159 :
Et ante sæcula ad fidelium Salvationem præscivit.
Synodus Constant. ann. 1416. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 71 :
Et ideo quantum nobis ex alto permittitur eos ad salutem atque Salvationem perducere viis et modis congruentibus jam diu laboravimus.
Occurrit passim apud Asceticos Scriptores. Sauvement, eodem significatu, in Charta ann. 1433. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britann. col. 1027 :
Desirante pourvoir à nostre ame de salut convenable et ordener des choses de quoy nous devons et suymes tenuz ordenner pour nostre Sauvement, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Salvatio, Salus, incolumitas. Charta Ludovici Pii ann. 814. inter Probat. tom. 1. Histor. Occitan. col. 41 :
Et ubicumque advenerint, per vos Salvationem et defensionem habeant.
Capitula Caroli Calvi tit. 19. § 1 :
Quod vobis consilium donaverint ad nostri senioris fidelitatem et vestram Salvationem, voluntarie faceretis.
Rursum occurrit tit. 26. tit. 35. § 8. etc. []