« »
 
[]« 2 salvatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 292a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALVATIO2
2. SALVATIO, Immunitas data loco, vel Ecclesiæ, aut Monasterio. Charta ann. 1945. inter instrum. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 105 :
Sunt autem termini ejusdem, quos omnium decrevimus esse Salvationem, ex una parte, etc.
Charta Gotafredi Magalon. Episc. ann. 1098. apud Stephanot. Antiquit. Benedict. Claromont. MSS. pag. 363 :
Gotafredus Magalonensis Episcopus et Berengarius Agatensis Episcopus... constituerunt et laudaverunt, et dederunt ad Ecclesiam S. Vincentii sexaginta passum pedum versus omnes partes, et fecerunt Salvationem, et posuerunt terminos, etc.
Charta ann. 1146. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occit. col. 515 :
Hoc autem facio causa Salvationis monasterii prænominati S. Johannis, et omnium eorum quæ ad ipsius possessionem pertinent.
Vide Salvitas.