« »
 
[]« Samis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 296c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAMIS
SAMIS. Pactus Leg. Salicæ cap. 55. ex Cod. MS. Guelferbyt. apud Eccardum pag. 133 :
Si quis grafionum occiderit (malb. leodo Samitem) sunt dinar. xxiiii. etc.
Ubi ex Latino Comitem corruptum esse conjicit Cl. Editor, et leodo Samitem, componat comitem, interpretatur ; an recte haud satis scio. Hæc quippe spectare videntur ad hæc verba form. 40. Marculfi lib. 1.
Et leode et samio,
quæ minime distinguenda docet Cangius in voce Leudesamium. Vide ibi. Samis, alia notione, occurrit in v. Exametum.