« »
 
[]« 4 sanguis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 303c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SANGUIS4
4. SANGUIS, Origo, genus, stirps. Ebrardus in Græcismo cap. 9 :
Sanguis, progenies : sanguis quoque dicitur humor.
Gesta Purgationis Cæciliani :
Origo nostra de Sanguine Mauro descendit. Equi Hispanici sanguinis
in lege 1. Codicis Theodosiani de Equis curulibus, et apud Vegetium lib. 4. de Arte veter. cap. 6. quos Hispanos vocat Ammianus lib. 20. Leges Edwardi Reg. :
Ceperunt uxores suas de Sanguine et genere Anglorum.
Edictum Rotharis Regis Longob. tit. 69. § 4. (187.) :
Componat eam mortuam, tanquam si virum de simili Sanguine, id est, si fratrem ejus occidisset, etc.
Laudes Papiæ apud Muratorium tom. 11. col. 27 :
Sunt etiam quædam progenies in civitate, quæ dicuntur de Sanguine militari, quædam vero de Sanguine populari. Licet spuriosi dimidiatique Sanguinis fuerit, etc.
in Chron. Joh. Whethamstedii pag. 371. Utitur non semel Saxo Grammaticus, ubi consulendus Stephanius pag. 155.
Sanguines, non agnoscit prisca Latinitas, ut est apud Priscianum. Occurrit tamen non semel in sacris Literis :
Qui non ex Sanguinibus, etc. Viri Sanguinum, etc.
Consultat. Zachæi lib. 2. cap. 18. apud Acher. tom. 10. Spicil. pag. 94 :
Cur Patriarcha David geminis Sanguinibus expiandus, innovari in se prioris gratiæ spiritum petit, etc.
Sanguinis Christi Pretium. Leges Hoeli Boni Regis Walliæ cap. 11 :
Sanguis cujuslibet hominum pretium est 24. denariorum, Sanguis Christi pretium est 30. denariorum. Scilicet indignum videtur, et Dei Sanguis, hominis minoris pretii est.
Ubi Presbyteri, ni fallor, intelliguntur, quorum pretium majori pretio æstimatum fuit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sanguis Draconis, vulgo Sang de Dragon, Cinnabaris, vel resinæ species. Statuta Astens. ubi de intratis portarum :
Sanguis Draconis solvat pro qualibet libra ponderis lib. 1. sol. 10.
Vide Lexic. Martinii v. Cinnabaris.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sanguis. Transactio inter Abbat. et Monachos Crassenses ann. 1351 :
Item debet dare dictus dom. Abbas... duodecim libras de Sanguine.
Mendum haud dubie pro Sagimine.