« »
 
[]« Sapientes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 305b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAPIENTES
SAPIENTES, in Italia appellabant civitatum cives primarios, quorum consilio publicæ res gerebantur : nunc Conservatores dicuntur. Hieronymus Rubeus lib. 6. Histor. Ravennat. ann. 1297 :
Hoc etiam tempore Polentani, quamquam vires quotidie majores Ravennæ accipientes, primi ex sententta rempublicam administrare : ab Senatu tamen Ravennati Magistratus[] accipere, quibus Consules et Rectores civitatis vocabantur. Verum Lambertus ac Ostasius fratres ea mutantes vocabula, quæ in vetustis eorum temporum codicibus nos legimus, pro Rectoribus et Antianis, Consulibusque, novem scilicet, et quandoque sex hominibus, qui Magistratum civitatis obirent, ipsi Sapientes appellarunt, quod nomen adhuc superest.
Sed longe antea illud obtinuit in aliis Lombardiæ civitatibus, ut colligere licet ex Ottone et Acerbo Morena in Hist. Rerum Laudensium pag. 4. 5. 93. 104. 123. Adde Albertinum Mussatum lib. 4. de Gestis Italicor. post Henric. VII. rubr. 1. Rollandinum lib. 3. cap. 8. Regimina Paduæ apud Murator. tom. 8. col. 387. Chron. Parmense apud eumdem tom. 9. col. 809. et 822. Hist. Bellunensem pag. 108. verso, Cherubinum Ghirardaccum lib. 8. Histor. Bonon. lib. 7. cap. 3. pag. 220. et alibi non semel. Statuta Mediol. cap. 57. etc. Notum, porro ex Gellio lib. 4. cap. 1. juris magistros sapientes appellatos. Eodem significatu Sage-homme usurparunt nostri. Petrus de Fontanis in Consil. cap. 21. n. 64 :
Celsus qui fut Sage-hom de loix.