« »
 
[]« Sapientia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 305c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAPIENTIA
SAPIENTIA, Christus. Rupertus lib. 10. de Divin. Offic. cap. 15 :
Filium Dei dicimus veram et incommutabilem Sapientiam, per quam universam condidit creaturam.
Vigilius Tapsensis lib. 2. contra Palladium cap. 6. ubi de Christo :
Sapientia appellatur, quia de corde Patris adveniens, arcana cœlestia credentibus reseravit.
Sed hæc nota.
Sapientia, interdum dicitur Spiritus sanctus. Rufinus Palæstinæ provinciæ Presbyter in Libello Fidei cap. 1 :
Quod unus est Deus, habens verbum substantivum æquale per omnia sibi, similiter et Sapientiam substantivam æqualem sibi per omnia, etc.
Et cap. 10 :
Quod autem in Sapientia et cum Sapientia, hoc est, cum Spiritu sancto, Deus omnia facit, etc.
Ita Theophilus Antiochenus lib. 2. ad Antolycum, Irenæus lib. 4. cap. 17. et 37. et aliquot alii.