![[]](img/image.png)
SARANTASMUM, corrupte fortassis pro Saracenismum, vel Saracenicum ; certe
videtur esse Panni genus Saracenici operis, seu aulæum Saracenicum, Sarrasinois
nostris quibus magno habetur in pretio. Johannes Diac. de Eccles. Lateran. apud Mabill.
tom. 2. Musei Ital. pag. 568 :
Inde non post multum Sarantasmum optimum ad altaris ornamentum(obtulit Lucius II. PP.) Infra :
Tarantasmum ad cooperimentum altaris.Ubi leg. Sarantasmum. Ibidem pag. 570 :
Post aliquantum temporis intervallum obtulitVide Saraca et Scaramanga.(Anastasius IV. PP.)...... Sarantasmum unum præclarum et optimum.