« Scaramanga » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 337c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCARAMANGA
SCARAMANGA, Scaramangum, Vestis, quam viri militares gestant supra vestes alias
interiores ad arcendas pluvias, nives, gelu, cætera denique aeris incommoda, Leunclavio in
Pandecte Turcico n. 17. ex Theodosio Zygomala. Penulam certe vel Pallii genus fuisse, quo
totum operiretur corpus, videntur innuere scriptores, cum Græci, tum Latini. Luithprandus
lib. 6. cap. 5 :
Quorum primus vocatus est Rector domus, cui non in manibus ; sed in humeris posita sunt numismata, cum Scaramangis quatuor.Infra :
Hi itaque paris numeri, quia dignitas par erat, numismata et Scaramanga suscipientes, etc.Rursum :
Et 12. numismatum libris cum Scaramanga una donatus.Historia Miscella lib. 18. pag. 557. ex Theophane :
Multas præterea spathas auro circunclusas, et zonas aureas cum gemmis, et scutum Razatis totum auro respersum acceperunt, et loricam ipsius auro contextam, et Scaramaggin ejus detulerunt, cum capite ipsius, etc.Pachymeres lib. 12. cap. 11. de Berengario Entenza Catalano :
Καὶ ἑορτίοις ἀξίοις παρασήμοις ϰατὰ Ῥωμαίους στολίζεται, ϰαὶ τὸ Σϰαραμάγϰιον ἐπιθέμενος.Et cap. 15 :
Ὁ δὲ συχνῶς μυϰτῆρα σφίσιν ἐμφαίνειν, ὡς ϰαὶ οἷον ϰάδδῳ τῷ Σϰαραμαγϰίῳ ϰατὰ θαλάσσης ἐπὶ γέλωτι χρᾷσθαι.Omitto alios Scriptores a Meursio laudatos. Moneo tantum, ut pallium recentioribus Latinis pro panno, ex quo pallia conficiebantur, ita et Scaramangam videri usurpari pro panni specie, in Chronico Casinensi lib. 3. cap. ult. :
Fano Imperialis aureus totus. Scaramangæ Imperatorum duodecim.Hinc Scaramanginus, pannus scilicet, ex quo confici solebant :
Planeta Scaramangina,apud Leonem Ost. lib. 2. cap. 98. Vide Gloss. med. Græcit. v.
Σϰαράμαγϰον. et Murat. Antiq. Ital. med. ævi tom. 2. col. 408. E.