« »
 
[]« 1 sarra » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 312b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SARRA1
1. SARRA, pro Serra, Gall. Scie. Vita Brachii apud Murator. tom. 19. col. 461 :
Hostes ubi ingentem conspexere prædam, greges, atque armenta abduci, agrestes vinctis trahi manibus, tabulas, ligones, Sarras asportari, etc.
P. Carpentier, 1766.
Occurrit præterea, pro Officina, ubi serra desecatur. Charta Senesc. Bigor. ann. 1391. in Reg. 142. Chartoph. reg. ch. 80 :
Deinde medietatem fructuum, reddituum et emolumentorum ex dicta Sarra provenientium, et quæ provenire poterunt, dare domino nostro regi perpetuis temporibus, cum hac et tali conditione, quod.... temporibus futuris dominus noster rex medietatem operum facere et medietatem sumptuum operum ad dictam Sarram et hospitium Sarræ necessariorum solvere teneatur perpetuis temporibus.
Vide infra Sarrare et Sarritorium.