« »
 
[]« Sarrotus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 313b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SARROTUS
SARROTUS, Vestis Ecclesiasticæ species, tunica linea cujus manicæ strictæ sunt, Gall. Rochet, vulgo olim Sarrot : varias pro variis temporibus Sarroti formas, videsis in Notis Cl. de Vert ad cap. 2. Exposit. Cæremon. Eccl. tom. 2. pag. 263. et seqq. Statutum MS. Stephani de Firomonte Abb. S. Eligii ann. 1276 :
Concessum ab omnibus quod omnes in stallis superioribus sedentes possint habere si velint, et vestire Sarrotos simplices et sine aliqua curiositate.
Inventar. ann. 1419. ex Tabul. Eccl. Noviom. :
Item quinque Sarroti modici valoris.
Statuta Eccles. Leod. ann. 1287. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 838 :
Presbyteri sub albis induti sint superpelliciis vel tunica linea, quæ vulgariter Saroht vel Rochet appellatur.
Vide Sarcotium et Superpellicium.