![[]](img/image.png)
SAVARDA, Terræ incultæ, ni fallor, vulgo Savarts.
Heritage en Savart, friche ou ruine, in Consuetud. Remensi art. 264.
En friez et Savart,in Claromont. art. 120. Charta Nevelonis Episc. Suessionensis ann. 1180 :
Compositum est in hunc modum ; quod præfatus Albericus universa Savarda, etc.... parata, et brochas, quæ sunt apud Chacrisiam, libera et quieta, et absque ulla contradictione a prædicta Ecclesia debere perpetuo possideri recognovit, laudavit, et concessit : hoc unico retento, quod non nisi ad proprios usus Ecclesiæ præfatæ sive hominum apud Chacrisiam manentium excolenda dabuntur.Ex adversariis Andr. Duchesnii.
P. , 1766.
◊ Charta pro monast. S. Nic.
Rem. ann. 1374. in Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 358 : Item unam petiam vineæ et Savardi continentem unum arpentum, situm in territorio de Villaribus ad nodos.