« »
 
[]« Saxa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 319c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAXA
SAXA, Cultellus ; Gladiolus. Gotefridus Viterbiensis part. 15. pag. 363 :
Ipse brevis gladius apud illos Saxa vocatur,
Unde sibi Saxo nomen peperisse notatur.
Eadem fere Engelhusius :
Quippe brevis gladius apud illos Saxa vocatur,
Unde sibi nomen Saxo traxisse putatur.
Saxones longis cultellis pugnasse auctor est etiam Continuator Florentii Wigorniensis ann. 1138. indeque genti datum nomen :
Mutato denique nomine, quæ ad id tempus Turingia, ex longis cultellis, sed victoriosis, postmodum vocata est non Saxonica, sed Anglico elemento Sexonia.
Neque aliter Lambertus Schafnaburgensis ann. 1075 :
Reliquam partem gladiis, qua bellandi arte plurimum excellit Saxonia, peragunt.
Et Fridericus II. Imp. in Epistola ad Saladinum, apud Rogerum Hovedenum pag. 650 :
In gladio ludens Saxonia.
A voce igitur Saax, et Sahs appellata Saxonia : ita enim Saxonibus dictus cultellus, gladius, de qua voce consulendus in primis Mericus Casaubonus in Tractatu de Lingua Saxonica pag. 395. ubi Saxones inde dictos etiam contendit. Glossarium Lat. Theotiscum : Semispathium, Sahs. Witikindus [] lib. 1. de Gest. Saxon. :
Fuerunt autem et qui hoc facinore nomen illis (Saxonibus) inditum tradant : cultelli enim nostra lingua Sahs dicuntur, ideoque Saxones nuncupatos, quia cultellis tantam multitudinem fudissent.
Eadem habet Albertus Stadensis ann. 917. Istius etiam vocis notionem attigit Gobelinus Persona in Cosmodromio ætate 5. cap. 11 :
Apud nos senioribus novacula, qua pili raduntur, dicitur Sass ; et habemus inde vulgare verbum Sassen, id est, novacula cæsariem radere.
Præterea Gaufridus Monemuthensis lib. 3. cap. 3 :
Commilitonibus suis præcepit, ut unusquisque longum cultrum intra caligas absconderet, et cum colloquium securius tractarent Britones, ipse eis hoc signum daret, Nimet oure Saxas, (i. capite vestros cultros,) unde quisque paratus adstantem Britonem audacter occuparet.
Aliunde tamen, licet minus vere, Saxoniæ vocis etymon arcessunt alii, a saxo videlicet, seu lapide. Tidericus Langenius in Saxonia :
Restat laudanda Saxonia magnificanda,
A Saxo dicta, gens Saxoniæ benedicta,
Est fortis, dura, gens bellica, vix ruitura.
Ita Roswitha de Gestis Odon. cap. 1 :
Ad claram gentem Saxonum nomen habentem
A Saxo, per duritiem mentis bene firmam.
Papias ex Isidoro lib. 9. cap. 2 : Saxones dicti, quod sit dura et validissima gens. Vide Scramasaxus, et Lexicon Runicum Olai Wormii in v. Sax.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Reineccius de Orig. Saxon. a Sach ob administrationem justitiæ, appellatos Saxones existimat. Vide Schilteri Gloss. Teuton.