« »
 
[]« 1 scala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 326c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCALA01
1. SCALA, vox variæ notionis apud Scriptores mediæ ætatis. Est enim
Scala, apud nostros, una ex altioris, uti vocant, justitiæ, seu supremi dominii, notis. Scala quippe pro criminum quorumdam aut malefactorum punitione erigitur intra dominorum, qui jus gladii habent, jurisdictionem aut districtum, quam ascendere coguntur rei, qui ejusmodi pœna quæ Scalatio infra dicitur, mulctantur, ut universæ plebi expositi, infamiæ notam subire cogantur. [] Concilium Turonense ann. 1236. cap. 8. de his qui binas nuptias contrahunt :
Firmiter injungentes, quod si qui reperiantur talia perpetrasse, nominatim denuntientur infames, et in Scala ponantur, postea publice fustigentur.
Idipsum statuitur de sortilegis cap. seq. Aresta ann. 1259. ex 1. Regesto Parlam. fol. 13 :
Monachi posuerunt quandam Scalam pro juratoribus.
Consuetudines Nicosienses cap. 20 :
Faciemus capi, verberari, et poni in Scala, demum in carcerem detrudi, etc. Perjurum stridare in Scala,
in libro Promissionis maleficii cap. 26. inter Statuta Veneta, id est proclamare publice perjurum. Charta Philippi VI. Reg. Franc. ann. 1331. ex Tabular. Monast. Bonæ-Vallis :
Licet essent et fuissent per tempus sufficiens in possessione et saisina... tenendi et habendi ibidem in turri sua gueitam et in villa Scalam pro malefactoribus puniendis.
Statuta Eccles. Trecens. ann. 1427 :
Si quis vero Deum negaverit vel despitaverit, pro prima vice duos dies ; pro secunda quatuor in pane et aqua jejunare compelletur ; pro tertia autem in Scala, ut moris est, reponetur.
Prostat etiamnum in urbe Parisiensi Scala ejusmodi, quam Scalam Templi appellant, quod fuerit Templariorum olim, nunc vero Hospitalariorum Parisiensium supremæ justitiæ nota. De hujusmodi Scalis agunt non semel Consuetudines Franciæ municipales, Altisiodor. art. 1. Senonensis art. 1. et 2. Burbonensis art. 1. et 2. Trecensis art. 126. Nivern. cap. 1. art. 15. Silvanect. art. 106. Lotharing. tit. 6. art. 2. et Edictum S. Ludovici, ut videtur, contra blasphematores, art. 2. Ordin. Reg. Franc. tom. 1. pag. 100. in quo de pœna et mulcta iis indicta hæc habentur :
Et se il estoit si pauvre que il ne peut payer la peine dessusdite, ne eust autre pour lui qui la vousist payer, il sera mis en l'Eschiele l'erreure d'une lieue, en leu de nostre Justice, où les gens ont accoustumé à assembler plus communement, et puis sera mis en prison par six jours, ou par huit au pain et à l'eau.
Addo veterem Inquestam ex Tabulario Monasterii S. Maglorii Parisiens. :
Ledit Abé fist lever une Eschiele en la ville de Mourcent en signe de haute Justice, etc.
Joannes Abbas Laudunensis in Speculo Historiali MS. lib. 11. cap. 79 :
Et là fut baillié à l'Evesque de Laon, et par jugement fut mis en l'Eschiele, et monstré à tout le peuple par trois fois.
Vide Gallandum de Vexillis Francicis pag. 27. Notas nostras ad Joinvillam pag. 106. mox Scalare 3. et Scalatio.