« »
 
[]« 3 scala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 327a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCALA03
3. SCALA, Patera, Longobardis, ut scribunt Paulus Warnefridus de Gestis Langob. lib. 1. cap. 27. Isidorus lib. 20. cap. 5. Papias in verbo Vasa. Etiamnum hodie Scalen Saxonibus, ut auctor est Gryphiander de Weichbildis Saxonicis cap. 49. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 474. voce Scâla. Vincentius[] Belvac. lib. 31. cap. 150 :
Habebat autem Soldanus 40. bigas oneratas loricis, exceptis Scalis argenteis et vasis ad bibendum miræ magnitudinis.
Etiamnum Theutones Schaele pateram, seu scyphum vocant, ut auctor est Kilianus. Glossæ Isonis Magistri ad Prudentii Apotheosin : Cymbia, poculorum genera, nayf, Schalen. Vide Rhenanum lib. 1. Rer. German. pag. 73. et lib. 2. pag. 113. Neque forte aliter vox hæc sumitur in Charta Sisnandi Episcopi Iriensis æræ 952. apud Anton. de Yepez, in Chron. S. Benedicti tom. 4. pag. 438 :
Concedimus vel offerimus Ecclesiæ vestræ, atque sacrosancto Altario, id est, ministeria Ecclesiæ, calicem argenteum cum sua paropside.... Scala argentea de sex solidos, etc.
Infra :
Id est, psalterium, orationum, passionum, commitum et manualium, Scala argentea una, venapes 4. plumatios 5. etc.
Ibidem :
Scalam argenteam cum nostro nomine, etc.
Alia Rudesindi Episcopi Dumiensis æræ 930. tom. 5. pag. 424 :
Litones 2. Scalas exauratas 6. litones 7. moyolos exauratos 3. calices ex auro et gemmato 1. etc.