« »
 
[]« 4 scala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 327b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCALA04
4. SCALA, Trutina, seu trutinæ lanx, in scalæ, seu pateræ formam confecta, Anglis vox nota. Liber Scacarii, cujus auctor esse creditur Gervasius Tilleberiensis, enarrans ut Henricus I. Rex Angliæ esculentos suos reditus in pecuniarios transtulerit :
Succedente vero tempore cum idem Rex in transmarinis et remotis partibus, sedandis tumultibus operam daret ; contigit ut fieret sibi summa necessaria ad hæc exempla numerata pecunia. Confluebat interea ad Regis Curiam querula multitudo colonorum, vel, quod gravius sibi videbatur, prætereunti frequenter occursabat, oblatis vomeribus in signum deficientis agriculturæ. Innumeris enim molestiis premebantur occasione victualium, quæ per plurimas Regni partes a sedibus propriis deferebant. Horum igitur querelis inclinatus Rex, definito magnorum Concilio, destinavit per regnum quos ad id prudentiores et discretiores cognoverat, qui circumeuntes, et oculata fide fundos singulos perlustrantes, habita æstimatione victualium quæ de aliis solvebantur, redegerunt in summam denariorum : de summa vero summarum, quæ ex omnibus fundis surgebat, in uno Comitatu constituerunt Vicecomitem illius Comitatus ad scacarium teneri, addentes ut ad Scalam solveret, hoc est, propter quamlibet numeratam libram 6. den. Rati sunt enim tractu temporis facile posse fieri, ut moneta tunc fortis, a suo statu decideret. Nec eos fefellit opinio : unde coacti sunt constituere ut firma maneriorum non solum ad Scalam, sed ad pensum solveretur, quod perfici non poterat, nisi longe pluribus appositis. Servabatur per plures annos ad Scaccarium lex hujus solutionis : unde frequenter in veteribus annalibus Rotulis Regis illius invenies scriptum, In Thesaurario c. lib. ad Scalam : vel, In Thesaurario c. lib. ad pensum.