« Scamnale » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 331c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCAMNALE
SCAMNALE, Stragulum seu instratum scamni. Testamentum S. Desiderii Episcopi Cadurcensis in
ejus Vita cap. 18 :
De præsidio meo, Scamnalia, mensalia, et electualia, aurum et argentum quod ex successione parentum habeo..... tibi relinquo.Ratherius Veronensis in Qualitatis conjectura :
Vestibus non comitur, calceamentis turpatur, Scamnalia non quærit, mensalibus indiget, lectisterniis mediocribus, cæteraque supellectile delectatur, pretiosa non ambit.Gregorius Turon. lib. 9. cap. 35 :
Mandans iterum Actori, ut domo scopis mundata, stragulis Scamna operiret.Mox :
Cur non sunt Scamna hæc operta stragulis ?Hugo de Cleeriis de Majoratu Franciæ :
Scamnum pulcherrimum fulcro pallii aut tapeto coopertum Senescallus præparabit.Concilium Constantinopolitanum sub Mena act. 5 :
Εἰπὼν γάρ ὠνηθῆναί τινα σϰαμνάλια εἰς λόγον τοῦ σηϰρήτου τοῦ Ἐπισϰοπείου.Infra :
Τὰ λιτὰ σϰαμνάλια.
Scamnile, Eadem notione. Vetus Chartula plenariæ securitatis sub Justiniano, apud
Brissonium lib. 6. formul. pag. 647 :
Stragula polimita duo valentes solido uno, tremisse uno, Scamnile ac picto valente solido uno, etc.Infra :
Uno Scamnile cum agnos valente siliquas aureas duas.