« »
 
[]« Scandile » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 334a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCANDILE
SCANDILE, Scancile, seu potius Scansile, Stapes, quo in equum quis tollitur. Gloss. Ælfrici : Scancile, scirap, seu strepa. Alibi : Scansilia, stapas, vel strapas. Ugutio : Scansile, strepa, ferrum, per quod equum ascendimus. Scansilia, sunt etiam gradus honorati, ubi in sedibus sedent. Ita pariter Jo. de Janua. Unde emendandæ Glossæ Isid. : Scansuæ, ferrum, per quod equus scanditur. Glossæ Pithœi habent : Scansa, per quod equos scandit. Vide Strepa.
Scandile. Aimoinus lib. 3. cap. 6. de Miraculis S. Benedicti lib. 2. cap. 20. :
A quibus et sella ostendebatur, quæ dilapsa cum equo fuerat, cujus Scandilia quamvis nova, et antelam suis impatiens pedibus ipse disruperat.
Scansor, Strator, Ἀναϐολεύς, qui dominum in equum tollit. Gloss. Lat. Græc. : Scansor, ϰαταστρωτης. Gesta Gaufredi Cenoman. Episc. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 382 :
Quidam e contra clericus in domo cujusdam Scansoris manens, etc.
Scandile, Scalarum gradus. Cæsarius [] Heisterb. lib. 8. cap. 90 :
Octo etiam inserui Scandilia, supremum attribuens Christo, reliqua sex ordinibus Sanctorum.
Scansile. Papias : Scansilia, Gradus sunt, ubi honoratiores in diebus sedent. Leg. In sedibus, ut supra, vel ut in Gloss. MS. Sangerm. n. 501. in ædibus.