![[]](img/image.png)
SCARAMANTICUS, an idem qui Scaramannus, serviens, minister judicum ? an Navigii nomen ?
Decret. Liutpr. reg. Langob. ann. 715. vel 730. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med.
ævi col. 24 :
Item in Campo Martio transitura debeat dare binos tremisses per singulas naves. Scaramantico vero nihil providemus dare, sed libenter transire præcipimus.Vide Scaramanni.