« Scararii » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 338b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCARARII
SCARARII, Iidem forte qui Scaramanni, de quibus supra. Charta Ottonis III. Imp. ann.
990. pro Monasterio S. Maximini Trevirensi apud Nicol. Zyllesium :
Advocati quoque constituti in villis eorum, nec non homines illius loci, qui vocantur Scararii, nisi(in)præsentia Abbatis vel ejus Præpositi placitum habere præsumat, bannumque in placito cum Scarariis hominibus habito, non Advocatus, sed Abbas accipiat, aliaque familia Abbati subjecta, placitum nullius, nisi Abbatis, vel ab eo constitutorum, attendat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Scararii dicebantur, qui Scaram, seu servitia eo nomine designata,
debent. Vide Scara 4. Iidem qui Ministeriales, quorum varia fuit
conditio, ut in hac voce videre est. Registrum Prumiense inter Collect. Etymol. Leibnit.
pag. 420 : Sciendum est quod omnes homines, villas et terminos nostros inhabitantes, tenentur nobis curvadas facere ; non solum mansionarii, verum et Scararii, id est, Ministeriales.Ibidem pag. 424 :
Ello habet mansum unum, qui similiter Scaram facit, sicut cæteri Scararii.Rursum pag. 425 :
Sunt ibi Scararii duo qui similiter serviunt, nisi quod suales, nec pullos, nec ova solvunt.Charta Henrici III. Imp. an. circit. 1102. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 597 :
Placitum cum servientibus, id est Scarariis S. Salvatoris, etc.
P. , 1766.
◊ Aliter censet Wachterus in
Glossar. Germ. quem cum omnium accuratissime de hujus vocis origine et significatione
disseruerit, hic exscribendum putavi. Schar, inquit ille, Villa, pagus, ager. Vox
Celtica, quæ Cambris effertur Caer, Anglo-Sax. Scir, Anglis Shire.
Antiquissimis temporibus latius patuit, et communem habitandi locum denotavit, ut
demonstravi in Kerl. Postea ad villam restringi cœpit. Inde Latino-Barbaris
Scararii, rustici, villani ; Scaramanni, judices et præpositi villarum.
Cangius Scaramannos cum Scarariis confundit : sed ex lingua Anglo-Saxonica
nosse poterat Scyr-man denotare centuriæ præfectum. Leibnitius Scararios
confundit cum militibus ; quod ex registro Prumiensi refellit Estor in Commentario de
Ministerialibus. Sed rusticos Scararios ipse male derivat a Schar,
cohors, turma ; cum manifesto sit a Schar, villa. Quod vel hinc colligere poterat
vir doctissimus, quia Scharwerk etiamnum dicitur opera rustica in Palatinatu
superiori, Boiariisque, prout ipse refert pag. 282. Vide infra in Scario 1.
Grim. Antiq. Jur. Germ. pag. 317.
num. 27.