« »
 
[]« 2 scartabellus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 341b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCARTABELLUS2
2. SCARTABELLUS, Miles secundi ordinis apud Polonos. Stat. Casimiri ann. 1347. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 37. ubi de mulctis pro morte aut vulneribus illatis :
Pro capite militi famoso, alias szlachcic, sexaginta marcæ, Scartabello triginta marcæ, militi autem creato de sculteto vel de kmethone, quindecim marcæ pro capite. Item militi szlachcic pro vulnere decem marcæ, Scartabello vero quinque marcæ, sculteto vel kmethoni factis militibus tres marcas pro vulneribus statuimus persolvendas.
Vide supra Inautorare.