« »
 
[]« Scastlegi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 342a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCASTLEGI
SCASTLEGI, Cessatio ab armis, armorum depositio : vox formata secundum Spelmannum, a Saxonico ceart, i. certamen, contentio, et legen, i. deponere, ut sit legitima ab exercitu discessio. Isaacus Pontanus in Chorographica Daniæ descriptione pag. 772. observat ex Tacito, apud Germanos scutum reliquisse, præcipuum fuisse flagitium : idque obtinuisse apud Francos nostros, apud quos, inquit, Constitutio est de armorum depositione, et iis, qui militiam declinantes, arma abjiciunt : arma autem quæcumque per Scutum vulgo intelligi in legibus Francicis, quæ quidem vox est etiam Danis hodieque usitata : scuti positionem quippe Schotlage seu Schiotlegge nuncupare, ex Schiolt et Schilt, scutum, clypeus, et legen, vel leggen, et neder-leggen, deponere. Capitul. Wormatiense ann. 829. cap. 13. et Additio IV. Capit. cap. 81. al. 114 :
Postquam Comes et pagenses de qualibet expeditione reversi fuerint, ex eo die super 40. noctes sit bannus recisus, quod lingua Theodisca Scastlegi, id est, armorum depositio vocatur.
Eadem habentur in Edicto Pistensi cap. 33. Vide Herisliz. Pertz. Scaftlegi e codicibus, a Germ. Scaft, Telum, et legjan, Ponere. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col. 96. et tom. 6. col. 460.