« Scenofacere » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 345a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCENOFACERE
SCENOFACERE, facere funes, ex Gr. σχοῖνος, funis, vox
ibrida :
Unde Scenofactor, funium factor, et ars scenofactoria. Unde in Actibus Apostolorum cap. 18. v. 3. legitur de Paulo, quod erat scenofactoriæ artis.Ita Ugutio : at aliter Græca versio habet :
ἦσαν γὰρ σϰηνοποιοὶ τὴν τέχνην.Ubi Erasmus :
Erat autem ars illorum texere tabernacula.Ita etiam legit Arator lib. 2. Hist. Evangel. :
Et infra :.... Cujus se Paulus amicoContulit hospitio, sociam dignatus adireArtis amore domum, nam Scenifactor uterquePollebant operis studiis, et dogmate Legis.
Ita editio Aldina ann. 1502. nam aliæ Scœnæfactor præferunt. Vide Lexic. Martinii.Nec vacat ars Pauli socio celebrata sub ipsoSecreti virtute boni : tentoria quippeFortia mobilibus fabricabat in aggere tectis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scenofactoria Ars, Acu scilicet pingendi. Agnellus lib. Pontif. apud Murator. tom. 2. pag. 57 :
Istius(Petri)temporibus Galla Placidia Augusta multa dona in Ecclesia Ravennæ obtulit, et lucernam cum cereis,... una cum sua effigie Scenofactoriæ artis factam.