« »
 
[]« Sceptrum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 345c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCEPTRUM
SCEPTRUM, pro virga, aut flagrum. Althelmus de Laud. Virg. cap. 25 :
...... Sceptrorum flagra beatus
Ictibus argutis martyr non sensit acerba.
Alibi :
Flammeus aspectu, niveæ candore coruscus,
Sceptrinum vimen dextra gestabat in alma.
Idem de Virgin. :
Sceptrinæ virgæ, quæ prius nodosa duritia rigebant, pluma molliores, et papyro effectæ sunt leviores.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sceptrum, Auctoritas ipsa, cujus sceptrum insigne est. Præceptum Henrici Imper. ann. 1023. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 143 :
Nostra imperiali auctoritate omnia concedimus ac roboramus... Insuper etiam imperiali Sceptro sancimus, etc.
Occurrit etiam ad significandum Abbatis regimen in Gestis Abbat. Lobiens. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 638 :
Qui (Johannes) cum Scepta gestasset, etc.
Ubi leg. Sceptra.
P. Carpentier, 1766.
Præceptum regium. Charta Henr. II. imper. ann. 1016. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 351. col. 2 :
Poppo sanctæ Trevirensis ecclesiæ archiepiscopus nos sæpe monuit,..... ut multitatem rerum et familiæ S. Petri..... dignaremur revocare, nostrisque stabiliendo Sceptris confirmare.
Ubi tamen Scriptis legendum puto, ut in aliis similibus Chartis legitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sceptrum Crucifixi, Baculus, ni fallor, peregrinantium Hierosolymam. Memorabilia Humberti Pilati tom. 2. Hist. Dalph. pag. 623. col. 2 :
Die festo Corporis Christi accepit crucem a dom. Papa et vexillum et arma et Sceptrum Crucifixi et Ecclesiæ, quod una cum suo fecit portare per totam villam ante se usque ad suam domum.
Vide in Burdones.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sceptrum, Baculus Cantoris, in Conc. Hispan. tom. 4. pag. 135 :
Nulli præter rectorem vel vicarium liceat se excusare a cappa et a Sceptro suo ordine tenendo.
Rursum pag. 175 :
Canonicus cui committitur cappa cum Sceptro in [] choro teneatur illam recipere et in choro assistere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sceptrum a baculo aliud fuisse pluribus probat doctiss. Cangius in voce Baculus pag. 531. col. 1. adde Glossar. med. Græcit. col. 1388. voce Σϰῆπτρον. Quonam vero tempore Sceptrum in sigillis regiis inductum fuerit, videsis apud Mabillon. Diplom. lib. 2. cap. 17. num. 3.