« »
 
[]« Scholasticus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 351c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCHOLASTICUS
SCHOLASTICUS, dictus Latinis Scriptoribus, qui in umbra circa fictas hypotheses se occupat, Declamator, qui circa lites fictas versatur, ut docet Casaubonus ad Suetonium de Grammatic. et ad Capitolinum. Sed postmodum appellatus quivis eloquens, disertus, oratoriæ facultatis et politioris literaturæ studiis eruditus. Gloss. Lat. MS. : Scholasticus, Literatus, Sapiens. Papias : Scholasticus, Eruditus, Literatus, Sapiens. S. Augustinus in Dialectico :
Cum Scholastici solum proprie et primitus dicantur ii, qui adhuc in schola sunt, omnes tamen qui in literis vivunt, nomen hoc usurpant.
Constit. Caroli M. tom. 1. Capitul. col. 204 :
Optamus enim vos, sicut decet Ecclesiæ milites, et interius devotos, et exterius doctos castosque bene vivendo, et Scholasticos bene loquendo.
Salvianus lib. 1. de Gubernat. Dei :
Ut Scholastici ac diserti haberentur.
S. Hieronymus in Catalogo Scriptor. Ecclesiast. :
Serapion, ob elegantiam ingenii, cognomen Scholastici meruit.
Amalarius Episcopus Trevirensis apud Browerum lib. 8. Annal. Trevir. pag. 486. 1. edit. :
Quisque futurus sis, sive potens in sæculo, sive pauper, sive Scholasticus, sive idiota.
Anastasius in S. Leone II. PP. :
Cuigna quoque Scholasticus, eloquendi majori lectione politus.
Jonas Episcopus in Præfat. ad Vitam S. Huberti : []
Palatina Scholasticorum facundia. Scholasticus sermo,
apud Paulum Diacon. Emeritensem in S. Masona Episc. Emerit. cap. 7.
Scholastica eruditio,
apud Alcuinum in Epistola ad Carolum M. Palladius in Lausiacis cap. 26 :
Οὗτος ὁ Εὐλόγιος σχολαστιϰὸς ὑπῆρχεν ἐϰ τῶν ἐγϰυϰλίων παιδευμάτων.
Hinc Scholasticissimus, in Actis S. Sebastiani cap. 21.
Fortunatus
lib. 3. de Miraculis S. Dionysii, dicitur Latinorum Scholasticissimus, ut Sedulius, vir Scholasticissimus, in Chronico Fontanellensi cap. 12. et Agano vir Scholasticissimus, in Inscript. lib. de Mirac. B. Veroli. Vide Paschasium lib. 9. de Vitis Patrum cap. 19. n. 3. Vegetium in Præfat. ad lib. 3. Artis veterin. S. Augustinum lib. de Catechizandis rudibus cap. 9. serm. 78. de Tempore, Gregorium Mag. lib. 7. Ind. 2. Epist. 63. Joannem Cluniacens. in Vita S. Odonis Abbat. Cluniac. pag. 24. etc.
Scholasticus, Advocatus, Patronus, qui causas in foro agit ; sed proprie peritus, eloquens, disertus patronus. Transiit enim adjectivum in substantivum. Concilium Carthag. can. 96 :
Τοῦ ϰαταστῆσαι ἐϰδίϰους σχολαστιϰούς.
Cod. Theod. leg. 2. de Concuss. Advocat. (8. 10.) :
Nec latet Mansuetudinem nostram, sæpissime Scholasticos ultra modum, acceptis honorariis, in defensione causarum omnium, etc.
S. Augustinus in Joannem cap. 7 :
Qui habent causam, aut volunt supplicare, quærunt aliquem Scholasticum, a quo sibi preces componantur.
Libellus precum Marcellini et Faustini pag. 69 :
Idem Damasus accepta auctoritate regali etiam alios Catholicos Presbyteros, nec non et Laicos insecutus, misit in exilium perorans hoc ipsum per gentiles Scholasticos, faventibus sibi judicibus.
Nicolaus I. PP. Epist. 2 :
Si forte aut dives, aut Scholasticus de foro, aut ex Administratore Episcopus fuerit postulatus, etc.
In Actis S. Dorotheæ, qui Advocatus præsidis n. 12. dicitur, idem Scholasticus appellatur n. 14. Apud Gregorium Mag. lib. 4. Epistola 29. inscribitur Severo Scholastico Exarchi, in qua ei in judiciis astitisse, ut et in consiliis, innuit. Vide eumdem lib. 1. Epist. 42. extrema. Apud Anastasium Bibl. in Constantino PP. pag. 66. hæc leguntur :
Post aliquod vero temporis Scholasticus Cubicularius Patricius et Exarchus Italiæ veniens Romam, detulit secum sacram Anastasii Principis, etc.
Apud Marcum Eremitam in Disputat. πρὸς σχολαστιϰὁν, Scholasticus dicitur ὁ ἐν λόγοις διϰαινιϰός.
Scholasticus, Dignitas Ecclesiastica, qua qui donatus est, Scholis Ecclesiasticis præest, Gall. Ecolâtre. Baldricus lib. 3. Chron. Camerac. cap. 61 :
Et ut amplius eum in sententia confirmaret, regendas Scholas S. Mariæ ei commisit.
Mox :
Cognita vero Episcopo Scholastici industria, separavit eum a puerorum doctrina, etc.
Charta Guidonis Episcopi Autissiodorensi :
Statuimus, quod Scholasticus Autissiod. sit Capellanus Episcopi, et teneatur assidere et servire Episcopo, quando celebrabit solemniter in majori Ecclesia, et alibi si præsens sit, etc.
Cum autem Capellanorum munus esset, ut alibi docuimus, amanuensis vices agere, inde forte est quod legimus, Palladium quemdam Herbani Archiepiscopi σχολαστιϰόν, quem Alexandria is adduxerat, disputationem, quam habuit cum Judæo, a Gregentio descriptam, τὰ ῥήματα ἑϰατέρων σημειούμενον, verba utriusque notantem excepisse. Exstat Disputatio Zachariæ Scholastici, postmodum Mytilenensis Episcopi, ubi Genebrardus Scholastici[] munus Ecclesiasticum esse annotat, idemque esse ac Protonotarii. Addit. 2. ad Capitul. cap. 5 :
Ut quando ad provinciale Episcoporum Concilium ventum fuerit, unusquisque rectorum Scholasticos suos eidem Concilio adesse faciat.
Diploma Henrici IV. Ducis Slesiæ ann. 1288. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 432 :
Statuentes atque mandantes, ut Scholasticus, per quem idem rector Scholarum eligendus fuerit, de suis proventibus sex marcas annis singulis impartiatur eidem.
Vide Concilium Paris. VI. ann. 829. can. 30. Meldense can. 35. Lateranense sub Alexandro III. can. 18. et Lateranense sub Innocentio III. can. 11. præterea Molanum lib. de Canonicis cap. 10. Vide Didascalus. Statuta antiqua eccles. Francof. apud Wurdtwein. in Subsid. Diplom. tom. 1. pag. 10 :
Scholasticus tertius est prælatus, (primus Præpositus, secundus Decanus) cujus officium est membra ecclesiæ petentia in scolasticis scientiis et maxime in grammatica fideliter informare. In choro stans sagaciter mores singulorum et diligenter considerare quoslibet, ut temporibus opportunis simul stent, sedeant, inclinent, genuflectant, surgant, moderate atque ordinate, a confabulationibus quoque inutilibus et non necessariis, visionibus vagabundis omnimode abstineant, monere ac artare. Corrupte in choro legentes corrigere, rectum indicare. In choro latere stat decani, sub eo tamen, pilio utitur vario, in processionibus ante decanum, post ad offerendum, presentias non percipit nec aliquid ultra corpus ecclesiæ, nisi sit membrum ; rectorem scolarium dabit et deponit, etc.
Vide Statutum super statu Scholasticorum Gerlaci Archiep. Mogunt. ibid. pag. 173. Statut. eccles. Pinguens. ibid. tom. 2. pag. 341. et 355. Schannat. Histor. Wormat. tom. 1. pag. 72. Walteri Jus Eccles. § 133.
Magister Scholarum, Eadem dignitas dicta in Ecclesia Cadurcensi, ab Innocentio IV. PP. ann. 1252. instituta, apud Cruceum n. 118 :
Statuimus, ut de cætero Magister Scholarum dignitas sit in Ecclesia Cadurcensi, qui Scholas in Grammatica personæ idoneæ conferat, quæ loco ipsius scholas regat, cui singulis annis pro labore suo ab eodem Magistro Scholarum provideri volumus, prout sibi videbitur expedire.
Adde Spicilegium Acherianum tom. 12. pag. 165. et Alexandrum III. in Appendice ad Concilium Lateran. III. part. 2. cap. 18. Vide Caput Scholæ.
Scholasteria, Scholastici Ecclesiæ dignitas, apud Cæsarium Heisterb. lib. 4. de Mirac. cap. 62. Charta Ludov. Comit. de Los ann. 1225. Hist. Comit. Lossens. part. 2. pag. 30 :
Probaverunt.... quod residentia Scholasteriæ inseparabiliter esset annexa, quam quidem residentiam Scholasticus se observaturum jurabit, cum electus fuerit, priusquam installetur, et priusquam in possessionem præbendæ et Scholasteriæ mittatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scholastria, Eodem notione, in Statutis Eccles. Traject. Batav. sacræ pag. 136 :
Item cum Episcopus præposituram Tielensem, thesaurariam, Scholastriam..... suæ collationi reservaverit, etc.
Charta ann. 1218. ex Tabul. Audomar. :
Et debet, ut dicit, statuere,... decano et capitulo inconsultis, subpræpositum in subpræpositura, magistrum Scholarum in Scholastria, etc.
Adde Concil. Hispan. tom. 4. pag. 385. Miræum tom. 2. pag. 1052. et Calmet. tom. 3. Hist. Lothar. inter Probat. pag. 464.
Scholasticus, qui est ex Schola Cantorum,[] in Ordine Romano non semel. Amalarius de Ordine Antiphon. cap. 57 :
Tenet enim iste ordo morem nostræ scholæ, ut primo erudiantur nostri Scholastici per disciplinam, et postea sapientes fiant per sapientiam.
Dudo lib. 1. de Morib. Norman. :
Bajulant Scholastici candelabra et cruces majoribus præferentes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scholasticus, Qui scholas frequentat, discipulus, Gall. Ecolier. Altfridus in Vita S. Liudgeri sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 31 :
Cuidam nostro diacono et monacho, Hildrado nomine, accidit, dum adhuc in eodem monasterio viri Dei Scholasticus esset, etc.
Anonymus in Vita ejusdem Liudgeri ibid. pag. 50 :
Quidam in nostro monasterio diaconus Hilderadus vocabatur. Hic dum adhuc Scholasticus esset, etc.
Hinc Scholasticus, pro disciplinatus, in Epist. Episcop. ad Ludovic. II. Reg. Fr. cap. 12. Vide in Scholæ.