« »
 
[]« Scirpus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 356a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCIRPUS
SCIRPUS. Gregorius Turon. de Gloria Mart. cap. 32 :
Lychnus etenim inibi positus, atque inluminatus, ante locum sepulturæ ipsius, perpetualiter die noctuque divino nutu resplendet, a nullo fomento olei Scirpique accipiens, neque vento extinguitur, neque ardendo minuitur.
Scitum quid sit Scirpus apud Latinos ; sed quid juncus commune habet cum lychno ? Forte pro Ellychnio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Recte quidem, Scirpus enim hic papyrum sonat, ut ex Gloss. Lat. Gr. colligitur : Scirpus, πάπυρος. Porro papyrum vice ellychnii in lucernis adhibitam supra observatum est in v. Papyrus.