« »
 
[]« Scopæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 361a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCOPAE
SCOPÆ, seu Scoparum vel virgarum disciplina in Monasteriis. Petrus Damian. lib. 1. Epist. 19 :
Sæpe pœnitentiam centum suscipiebat annorum, quam scilicet per viginti dies allisione Scoparum, cæterisque pœnitentiæ remediis redimebat.
Idem in Vita S. Romualdi cap. 8 :
Quia jussus fuerat a Priore quot Scopas accipere, quas nondum acceperat.
Joannes Laudensis in ejusdem Petri Damiani Vita n. 43 :
Scoparum quoque disciplinam in Capitulo cuncti susciperent, in pane solum et aqua pariter abstinerent.
Chronicon Montis-Sereni ann. 1213 :
Nudis pedibus in veste nigra (Canonicus regularis S. Augustini) Scopam ferens, cum Priore et quodam alio fratre seniore, pedibus ejus prostratus, etc.
Anno 1219 :
Ut præter alias, quas sustinere compulsi sunt pœnas, toto corpore usque ad femoralia nudi, Scopas ferentes diebus dominicis cruces præcedere cogerentur.
Denique pag. 191 :
Venia impetrata est, cum prius ipse discalceatus, et Scopam ferens, legati se pedibus prostravisset.
Hinc
Scopari, Scopis cædi. Andreas Vallis umbrosæ Monachus in Vita S. Arialdi :
Adjuro te, ut tuis te vestibus nunc exuas, et hic coram me te Scopari facias. Qui protinus cucurrit, virgas adquisivit, vestibus se exuit, et acriter se ab uno ex suis ibi coram omnibus Scopari fecit.
Statuta Vercell. lib. 5. fol. 126. v° :
Et pro furto facto, seu fieri permisso, seu pro prædictis rebus vel aliqua earum venditis ab eo, et pro dono facto ut supra, Scopetur cum aliquibus[] uvis ad collum per civitatem.
Vide Haltaus. Glossar. German. col. 1738. voc. Staupe.