« Scot » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 364a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCOT
SCOT, Scotte, Scotum, Scottum, Contributio,
conjectus, Saxon. Scot, German.
Schoss : voces formatæ ex Anglo-Saxonico sceat, pecunia,
census, pars, symbolum, quæ varie in libris Scriptæ leguntur. Vide Graff. Thes. Ling. Franc. tom. 6. col. 557. voce
Scaz,
Schmeller. Glossar. Saxon. voce
Scat,
Haltaus. Glossar. German. col. 1646. voce
Schoss.
Scot. Breviloquus Saxonicus MS. apud Eccardum in
Notis ad Leg. Salic. pag. 174 :
Exactio dicitur, quando aliquis accepit a suis subditis minus juste, quod dicitur Teut. Scot.Mtthæus Westmonasteriensis ann. 77 :
Ex Pictis et Hibernensibus Scoti originem habuerunt, quasi ex diversis nationibus compacti : Scot etenim illud dicitur, quod ex diversis rebus in unum acervum congregatur.Charta Guillelmi Comitis Flandriæ pro confirmatione Consuetud. Audomarensis ann. 1127 :
Nullum Scot, nullam talliam, nullam pecuniæ suæ petitionem ab eis requiro.
P. , 1766.
◊ Lit. remiss. ann. 1351. in
Reg. 81. Chartoph. reg. ch. 87 : Quia dictus Maulone noluit dicto Johanni de Duno regis Scotum suum, sive partem de hiis, quæ ibidem expenderant, se contingentem mutuare.Serm. Gabr. Barel. in Septuag. fol. 2. v°. col. 2 :
In hac cœna peccator debet ponere tria Scota, scilicet contritionem, confessionem et satisfactionem.Vide supra Escotum.
Scote. Leges Guillelmi Nothi :
Quod dicunt Anehlot, et an Scote, persolvatur secundum Legem Anglicam.Vide Lot.
Eschot, in iisdem Legibus Guillelmi cap. 2 :
Et cives non placitabunt extra muros civitatis, et sint quieti de Eschot et de Danegildo.Brito in Vocab. :
Symbolum sicut dicit Glo. super Proverb. 23. vacantes potibus, et dantes Symbola, consumuntur, est collatio sermonem, ut in Consilio ; vel pecuniarum, ut in præsenti loco (Proverb. 23.) Gallice dicitur Escoth.Gloss. Lat. Gall. MS. Thuanum. :
Symbolum, Esquot.MS. :
In Charta Philippi II. Imper. pro Leodiensibus, edita in Magno Recordo Leodiensi pag. 9. dicuntur cives Leodii esse immunes de serviche, tailhe, et Escot. Escotier, in Legibus maris Oleronensibus art. 41.Baron, dit il, mort sui et confondus,Quant tant jai de mon lin ja perdu,Dont ja Escot ne me sera rendu.
Payer son escot.
Scottum. Rastallo, Scot, est quietum esse de quadam consuetudine, sicut de communi
tallagio, facto ad opus Vicecomitis vel Baillivorum ejus. Monasticum Anglicanum tom. 1.
pag. 169 :
Sint quieti et soluti ab omni Scotto, geldo, auxiliis Vicecomitum, etc.Occurrit alibi.
Scottum. Abbo lib. 2. de Obsidione Lutetiæ. vers. 361. Vide ibi Pertzium. :
Rogerus Hovedenus pag. 461 :His panem cupiens quædam componere, jussitVi sibi Scotta Danum deferri ; namque SacerdosTempla tuens puteum vendebat ægris pretio amplo.
Omne injustum Scottum interdixit.Ordinatio Marisci Ramesiensis :
Foret baillivus ad Scotta pro reparatione a sustentatione walliarum..... assessa levandum.Rursum :
Baillivus habeat pro labore suo dupla levanda, quæ tempore suo de Scottis assessis et levatis contingant.Ibidem :
Statuerunt, quod quilibet Scottus assessus proclamaretur.Hinc nota vulgaris apud nos formula, Asseoir l'escot.
Scotum, dicitur
Symbolum ad opus baillivorum Domini Regis, Bromptono pag. 957. Charta Guillelmi Nothi pro fundatione Monasterii de Bello :
Ita liberum et quietum... scilicet ab omni geldo, et Scoto, et hidagiis, et Danegeldis, etc.Alia Guillelm. II. pro eodem Monasterio apud Madox num. 285. pag. 176. Charta Willelmi Angl. Reg. apud Th. Blount in Nomolex. Anglic. :
Terram de Tanerham.... quietam semper et liberam ab omnibus Scotis et geldis (dedimus.)Ingulfus pag. 875 :
Et volo, quod dicti monachi sint quieti et soluti ab omni Scoto, geldo, auxiliis Vicecomitum, hidagiis, et a secta in schiris, etc.
Scottare dicuntur tenentes de prædiis et agris ; qui Scoti pensitationi sunt
obnoxii. Charta Henrici II. Regis Angl. in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 666 :
Et de tota terra sua extra burgum de Theodforde, de qua non Scottaverunt tempore Rogeri Bigot,.... vel de aliqua terra, quæ est circa Theodfordam, prohibeo, ne Scottent.Vetus Charta apud Somnerum in Tractatu de Gavelkind pag. 183 :
Super hoc sciendum, quod prædictus J. et hæredes sui Curiam nostram de Leysdun sequentur, et in auxiliis dandis et Scottis, sicut alii tenentes nostri, Scottabunt.Vide G. Prynneum in Libertatib. Eccl. Angl. tom. 3. pag. 215.