« Scotallum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 364b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCOTALLUM
SCOTALLUM, Scotale, Scotalium. Matth. Paris ann. 1213 :
Denunciatum est præterea Vicecomitibus, Forestariis, aliisque ministris Regis,... ne a quoquam aliquid violenter extorqueant, vel alicui injuriam irrogare præsumant, aut Scotalla alicubi in regno facere consueverunt.Charta Joannis Reg. Angl. de libertatibus Forestæ ann. 1215 :
Nullus Forestarius vel Budellus faciat de cætero Scotallum, vel colligat garbas, vel avenam, vel bladum aliud, vel agnos, vel porcellos, nec aliquam collectam faciat, etc.Ubi Watsius, Scotallum, tabellam cerevisiariam interpretatur, ex Scot, Symbolum, et ala, cerevisia. Manwodus :
Scotall, dicitur, ubi saltuarius, aut quis forestæ minister tabernam tenens cervisiariam, infra metas forestæ, convolare huc ad pecuniæ suæ expensas homines cogit per circuitum, ne alioquin sibi forent in offensione.Hanc sententiam improbat Spelmannus, præsertim quod Scotallum cum duplici ll, scribitur, ala, vero cum unico : censetque Scotallum, esse formatum ex scot, et tallia, i. tributum, exactio, nostris taille : sic ut Scotallum, sit quasi Scottallum, i. pecunia vel rei alicujus exactio, redditio, contributio. Huic sententiæ concinit Brompton :
Scot, i. symbolum, ad opus Baillivorum D. Regis, et inde dicitur Scotale. Scotalisigitur vox est generica, ut garba scotalis, in Fleta lib. 2. cap. 41. § 25. de qua in Charta forestæ laudata, quæ scilicet pro Scoto exigitur. Fatendum tamen particulatim Scotallum et Scotalium cervisiam significare, quam quidam fructuarii, seu convasalli, communibus expensis comparant, dominum suum, vel ejus vicarium excipere obligati, sive vox formata sit ex scot et ala, sive per se ejusmodi præstationi tributa sit. Quietum esse a Scotallis regalibus, in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 922. Vetus Charta apud Somnerum in Tractatu de Gavelkynd pag. 29 :
Item, si dominus Archiepiscopus fecerit Scotall. infra boscum, quilibet terram tenens dabit ibi pro se et uxore sua 52. ob. et vidua vel kotarius 1. ob.Charta alia ibid. :
Memorandum, quod prædicti tenentes debent de consuetudine inter eos facere Scotalium de 16. den. et ob. ita quod de singulis 6. den. detur 1. den. ob. ad potandum bedello Domini Archiepiscopi supra dictum feodum.
◊ Utcumque sit de vocis etymo, id constat, in Conciliis
Anglicanis, et Statutis Episcopalibus, Scotallam sumi pro compotationibus. Statuta
Concilii Lambethensis ann. 1206. cap. 2 :
Prohibitionem Scotaliarum seu Scotallarum et aliarum potationum..... prosequentes, etc..... Communes autem potationes declaramus, quoties virorum multitudo numerum denarium excesserit, etc.... Communes potationes, quas Scotallas, mutato nomine, Caritatis, appellant, detestantes, etc.Sarisberiense Concil. ann. 1217. cap. 11 :
Bannum quoque Scotallorum per sacerdotem fieri prohibemus, etc. Denuntiationes Scotallorum fieri in Ecclesia per laicos,ibidem vetatur cap. 76. Synodus Wigorniensis ann. 1240. cap. 33 :
Nec compotationibus, quæ vocantur Scotalles, vel aliis inhonestis præsumant aliquatenus interesse.Constitut. Walteri Episcopi Dunelmensis ann. 1255 :
Insuper et Scotallorum potationes, et ludos in locis sacris quoscunque...... interdicimus.Conc. incerti loci apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 158 :
Prohibemus quoque ne denuntiatus Scotallorum fiat in ecclesiis, vel per sacerdotem extra.Adde Statuta S. Edmundi Archiepisc. Cantuar. ann. 1236. cap. 6. Statuta Synodalia Episcopi anonymi ann. 1237. cap. de Sententiis, etc.
Scotallæ, Concilium Oxoniense sub S. Edmundo Cantuar. Archiep. :
Bannum quoque Scotallarum per Sacerdotem prohibemus, et si Sacerdos vel Clericus hoc fecerit, vel Scotallis intersit, canonice puniatur.