« Scotare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 364c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCOTARE
SCOTARE, et Scotatio, quid sit, vel fuerit, apud Danos, docet in primis Andreas
Suenonis Archiep. Lundensis lib. 4. Legum Scaniæ cap. 13 :
Quid sit Scotatio : In venditione terrarum ad translationem dominii, est necesse ut interveniat quædam solennitas, in qua terræ modicum emptoris pallio extento manibus assistentium, qui si factum revocetur in dubium, perhibere possunt testimonium veritati, apponit venditor, qui designatam terram, quam distrahit in emptorem, in ipsius se transferre dominium profitetur : hæc autem solennitas ex vulgari nostro producto vocabulo competenter satis potest Scotatio nominari.Et cap. 12 :
Reperitur et alius casus, in quo sufficit, quantumlibet brevis possessio, ad defensionem hujusmodi obtinendam, qua munitur emptor contra proprium venditorem, quibusdam pro jure volentibus observare : quod statim dimisso pallio post factam Scotationem, non possit venditor convictus duobus legitimis testibus, qui præsentes fuerunt, quod factum fuerat defiteri, sed cogatur potius adimplere.Et paulo supra :
Dubitari solet, utrum in tali juramento debeat quoque Scotatio, quæ ad translationem dominii, præterquam in hæreditaria successione ubique requiritur, comprehendi.Adde lib. 2. cap. 3. 7. lib. 4. cap. 17. Charta Kanuti Regis Danorum ann. 1184. apud Stephanium in Prolegom. ad Saxonem Grammaticum pag. 17 :
Mansionem nostram in Vucotorp, et aliam in Syndrup, quam Saxo Griis a patre meo emptam pro animæ suæ salute ipsis Fratribus Skottavit, etc.Charta Christiani Ripensis Episcopi apud Pontanum lib. 7. Rerum Danicar. pag. 383 :
Hinc est, quod constare volumus universis, nos omnia et singula mobilia et immobilia inferius annotata..... secundum formam et regulam eis competentem Ripis in perpetuum faciendam, ac de consilio Archidiaconi pro tempore et Capituli ordinandum existentium contulisse, Scottasse et sub reali possessione tradidisse jure perpetuo possidenda.Idem Pontanus pag. 392. recitat literas Erici Danorum Regis ann. 1303. quas Scotationis literas appellari ait, in qua hæc formula habetur :
Pro memoratis decem millibus marcarum argenti puri assignavimus, Scotavimus, et dedimus in solidum Domino Archiepiscopo et Ecclesiæ supradictæ.... prædictum herrid, pro dictis bonis Scotatum, ad nos et jus ad proprietatem nostram libere redeant ipso facto, etc.Alia denique Waldemari Regis Daniæ ann. 1327 :
Ipsi Lundensi Ecclesiæ loco prædicti Rodneherret, ut prius est expressum, absque alia omni Scotatione cedat, jure perpetuo possidendum.Occurrit etiam hæc vox in cap. ex litteris 2. Extr. de Consuet. et apud Antonium Augustinum Antiq. Collect. 3. lib. 1. tit. 3. cap. 1. ubi Innocentii III. PP. esse dicitur, et ad Archiepiscopum Lundensem scripta Epistola.
◊ Loccenius lib. 2. Antiq. Suecic. cap. 16. ait,
Scotationem esse vocem Sueco-Gothicam, et significare tactum baculi : vel pulveris,
aut partis terræ venditæ in sinum excussio aut immissio, quæ erant symbola traditionis.
Agunt præterea, et conjecturas alias proferunt de hujus vocis origine ac notione Cujacius
lib. 1. Observ. cap. 18. Jo. Costa ad tit. Decretal. de Pact. Franciscus Florens. tract.
4. ad tit. 4. de Consuetud. lib. 1. Decretal. Altaserra
in Decretal. Innoc. lib. 1. tit. 4. cap. 2. et Innocentius Cironus
lib. 1. Observ. cap. 9. quos consule, si lubet ; sed inprimis Stiernhookum lib. 2. de jure
Sueonum vetusto cap. 5. Vide Scot.
P. , 1766.
◊ Verelius in Ind. linguæ
Gothicæ : Skota, Certa ceremonia fundum venditum in potestatem emtoris transferre, ita ut pulverem fundi venditi in gremium ejus conjiciat.Scotning, skaft oc skotning oc stongfall, Legitima venditio et translatio fundorum. Skotatio, vox ex Scandica barbaro-latina, derivatur a Skotting, gremium, Schoos. Martin. in Vocabul. MS. jur. canon. :
Signum, quod Scotatio dicitur, est evidens donationis argumentum.Vide Grimmii Antiq. Jur. Germ. pag. 116.