![[]](img/image.png)
SCUPTURA, pro Sculptura. Vita B. Edmundi Cantuar. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1797 :
Contra faciem habebat eburneam et venustissimam beatæ Virginis imaginem, in circuitu throni sui redemptionis nostræ mysteria Scuptura mirabili continentem. Igitur quod scriptura exhibebat in littera, Scuptura expressit apertius in figura.