« »
 
[]« Scutum vermilium » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 382c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCUTUM-VERMILIUM
SCUTUM VERMILIUM, Pannus rubeus cum virgis ad clypei modum conformatus, quo utebantur olim aucipes ad coturnices aucupandas. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. II. pag. 240 :
Ordinamus quod aliquis non debeat capere quailas cum quailatorio.... nec possit capere ad Scutum vermilium vel furniolo, etc.
Ad cujus rei notionem apte congruenterque occurrunt quæ leguntur apud Crescentium (de Agricultura l. x. c. 24.)
Aucupator qui die venatur pannum rubeum cum virgulis ad clypei modum formatum ante se portat, et per agrum pergens foraminibus duobus inspicit et perdices inquirit ; cum eas viderit circa ipsas rethia tendit, quibusdam palis affixis ad finem retiarum annexis, et caudam circulis apertam extendit, semper ante se retinens clypeum versus perdices, quibus extensis se perdicibus appropinquat, et in caudam retiarum paullatim impellit non solum timore, sed etiam pedibus, si opus erit.
Fr.