« Scyphi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 383a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCYPHI
SCYPHI in candelabris Acetabula sunt, Exod. cap. 25. v. 31 :
Facies candelabrum ductile de auro mundissimo, bastile ejus, calamos, Scyphos, ac sphærulas.Add. v. 33. 34. cap. 37. v. 17. 19. 20. ubi in Græca editione dicuntur ϰρατῆρες.
Scyphus inter vasa sacra vulgo recensetur, in quem vinum, quod ad Missæ sacrificium
offerebatur, ex majori calice refundebatur. Ordo Romanus :
Pontifice oblationes populorum suscipiente, Archidiaconus suscipit post eum amulas, et refundit in calicem majorem, quem sequitur cum Scypho super planetam Acolytus, in quem calix impletus refunditur.Alibi :
Post quem Diaconus sequens amulas suscipit, et in Scyphum manu sua post Archidiaconum refundit.Rabanus lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 8. de Subdiaconis :
Hi cum ordinantur, non suscipiunt manus impositionem, sicut Sacerdotes et Levitæ ; sed patenam tantum et calicem de manu Episcopi, et ab Archidiacono Scyphum aquæ cum aquæmanili, et manutergium.Helgaudus in Roberto Rege Franc. :
Erat huic ornamento adjunctus Scyphus corneus, quo deferebatur vinum ad celebrandum sacrificium.Baldricus Noviom. lib. 1. Chron. Camerac. cap. 64 :
Scyphumque argenteum, quem diebus festis Subdiaconi in manibus ferunt, calices quoque cum aliis ornamentis Ecclesiæ fecit.Anastasius in S. Silvestro :
Donavit autem Scyphos argenteos 2. qui pensaverunt singuli libras denas.Infra :
Patenas argenteas 13. pensantes singulas libras 30. Scyphos aureos 7. qui pens. singuli lib. 10. etc.Synodus Exoniensis ann. 1287. cap. 12 :
Sit in aliqua Ecclesia saltem unus calix argenteus, purus vel deauratus : Scyphus argenteus vel stanneus pro infirmis, ut postquam Eucharistiam assumpserint, loturam digitorum suorum Sacerdos sibi præbeat in eodem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Scyphos
interdum adhibuerunt ad reponendas Sanctorum Reliquias, ut colligitur ex Gestis Episcop.
Cenoman. apud Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 335 : De parva capsula in Scyphum argenteum caput preciosi martyris Vincentii decenter extraxit, et locavit. Arnaudus sane illum cum operculo ad hoc opus Cenomanensi ecclesiæ... reliquerat.
◊ Scyphum utraque manu tenendi morem cum bibebatur, qui
Monachis proprius fuisse dicitur, observat Liber Faceti :
Si Scyphum capias, utraque manu capiatur,Et per utrumque latus, non per ripam teneatur.